Carcharocles megalodon est exstincta selachimorphorum species, quae abhinc circiter inter 23 et 2.6 milliones annorum, inter Miocaenum superius et Pliocaenum inferius vixit. Ante tempus recens disputatum erat de megalodontis taxinomia: alii putaverant id familiae Lamidarum (sicut Carcharodon carcharias); alii exstinctae familiae Otodontidarum esse. Hodie secunda opinio praevalet, sed de genere eius etiamnunc disputatur: hoc potest esse aut Carcharocles, aut Megaselachus, aut Otodus, aut Procarcharodon.


Classis : Chondrichthyes 
Ordo : Lamniformes 
Familia : †Otodontidae 
Genus : †Carcharocles 
Species : †C. megalodon 
Carcharocles megalodon 
(Agassiz, 1843)  
Palaeontologia
28–1.8 m.a.Oligocaenum superius > Pleistocaenum inferius
Synonyma
Genus Carcharias
  • C. giganteus
  • C. grosseserratus
  • C. incidens
  • C. macrodon
  • C. megalodon
  • C. mexicanus
  • C. polygurus
  • C. polygyrus
  • C. productus
  • C. (Prionodon) incidens
Genus Carcharocles
  • C. subauriculatus
  • C. megalodon megalodon
  • C. productus
Genus Carcharodon
  • C. arcuatus
  • C. branneri
  • C. brevis
  • C. costae
  • C. crassidens
  • C. crassirhadix
  • C. crassus
  • C. gibbesi
  • C. gigas
  • C. helveticus
  • C. humilis
  • C. intermedius
  • C. latissimus
  • C. leviathan
  • C. megalodon
  • C. megalodon indica
  • C. megalodon megalodon
  • C. megalodon polygyra
  • C. megalodon productus
  • C. megalodon siculus
  • C. megalodon yamanarii
  • C. morricei
  • C. polygurus
  • C. polygyrus
  • C. productus
  • C. quenstedti
  • C. rectidens
  • C. rectideus
  • C. semiserratus
  • C. subauriculatus
  • C. tumidissimus
  • C. turicensis
Genus Megaselachus
  • M. arcuatus
  • M. auriculatus falciformis
  • M. branneri
  • M. brevis
  • M. crassidens
  • M. crassirhadix
  • M. crassus
  • M. gigas
  • M. heterodon
  • M. humilis
  • M. incidens
  • M. leviathan
  • M. megalodon
  • M. megalodon indicus
  • M. polygyrus
  • M. productus
  • M. rectidens
  • M. semiserratus
  • M. subauriculatus
Genus Procarcharodon
  • P. megalodon
  • P. megalodon megalodon
Genus Otodus
  • O. megalodon
  • O. (Megaselachus) megalodon
Genus Selache
  • S. manzonii

Eruditi censent C. megalodontem specie similem fuisse Carcharodonti carchariae, aut fortasse Cetorhino maximo vel Carchariae tauro. Unus erat ex maximis et validissimis praedatoribus omnis temporis; ex reliquiis eius fossilibus putatur eum longitudinem 18 metrorum attigisse. Maxillae poterant mordere vi inter 108 514 et 182 201 newtoniorum. Dentes erant crassi ac robusti, ad praedam captandam et ossa frangenda apti.

Megalodon penitus communitates marinas affecit. Fossilia monstrant id distributionem cosmopolitam habuisse. Veri simile est magnam praedam, ut balaenas, phocas, testudines marinos, venatum esse. Iuvenilia aquas tepidas litorales habitabtant, ubi piscibus et parvis balaenis vescebantur. Contra Carcharodon carchariam, qui mollem praedae ventrem aggreditur, megalodon magnis maxillis cavitatem pectoralem perfregisse et cor pulmonesque pupugisse videtur.

Varias ob causas megalodon exstinctum est. Cum magnis cetaceis, ut Livyatan et Orcino citoniensi, atque cum Carcharodonte carcharia ob praedam concertabat. Quoniam megalodon aquas tepidiores diligebat, creditur etiam refrigerationem et deminutionem marium, propter quas idonei nutricationis loci amissi sunt, ruinam eius partim effecisse. Insuper Mysticeti, principalis cibi fons, minus diversi facti sunt et ad regiones polares migraverunt. Exstinctio megalodontis alia animalia affecisse videtur; exempli gratia, magnitudo mysticetorum post megalodontis occasum multum auxit.

Bibliographia

recensere
  • Kent, Bretton W. (1994). [(Textus apud Google Books) Fossil Sharks of the Chesapeake Bay Region]. Columbiae Terrae Mariae: Egan Rees & Boyer, Inc.. pp. 1–146. ISBN 978-1-881620-01-3 .
  • Dickson, K. A.; Graham, J. B. (2004). "Evolution and consequences of endothermy in fishes". Physiological and Biochemical Zoology 77 (6): 998–1018 .

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • Biodiversity • Fossilworks
  Vide "Carcharoclem megalodontem" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carcharoclem megalodontem spectant (Carcharocles megalodon, Megalodon).