Capsicum pubescens est species plantarum fructiferarum in America australi sponte crescens. In Peruvia et Bolivia iam diu culta est; in Mexico, Indonesia alibique recenter (sed rarius) sub climatibus tropicis montanis colitur. Fructus aromaticus, sicut capsica alia, condimentum et salsamentum sapore calido praebet. Varietas Peruviana principalis rocoto appellatur.

Fructus Capsici pubescentis

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Solanales 
Familia : Solanaceae 
Genus : Capsicum 
Species : C. pubescens 
Capsicum pubescens 
Ruiz & Pav.  

Pungentia fructuum Capsici pubescentis ope trium capsaicinoideum efficitur, videlicet capsaicini, dihydrocapsaicini, nordihydrocapsaicini.[1]

Embamma seu salsa, nomine llajua, e fructibus huius speciei seu C. cardenasii in Bolivia parari solet; embamma llatan in Peruvia, aliis aromatibus adhibitis, conficitur.

Bibliographia

recensere
Opera antiquiora
Eruditio

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Capsicum pubescens spectant.
  Vide "Capsicum pubescens" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Flora of North America • USDA Plants Database