Llatan
embamma
Llatan (nomen linguae Quechuae) est embamma vel salsa in Peruvia parata, praesertim in pago Arequipensi, impenso principali fructu immaturo Capsici pubescentis. Ab embammate Boliviano llajua differt praesertim quia colorem viridem monstrat. Commiscentur capsica, folia Tagetis minutae (sunt qui et folia coriandri iniciunt), cepa, allium, acetum.
Nexus externi
recensere- "Aprende a preparar “llatan”, salsa típica de Arequipa" (31 Iulii 2022) apud Correo
- "Recetas de Llatan Arequipeño" apud Cocina Peruana