Vide etiam paginam discretivam: Callipolis (discretiva)

Wikidata Callipolis (Turcia)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Turcia
Locus: 40°24′50″N 26°40′13″E
Numerus incolarum: 44 809
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Gelibolu

Gestio

Procuratio superior: Çanakkale

Geographia

Superficies: 825 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Callipolis (Turcia): situs

Callipolis[1] seu Gallipolis (Turcice Gelibolu ; e Graeco Καλλίπολις 'pulchra urbs') est urbs et circulus in in Çanakkale provincia in Propontidis regione in Thracia orientali sive in Turciae parte Europaea sita. In meridiano paeninsulae litore iacet, quae antiquitus Chersonesus Thracica, hodie ab urbe "Callipolis" Paeninsula Callipolitana appellatur, ab urbe Lampsaco in altero Hellesponti litore fere tribus chiliometris distans.

Hellespontus anno fere 1916 depictus

HistoriaRecensere

Urbs, cum esset Constantinopoli vicina nec non in Hellesponti exitu in Propontidem sita, ab imperatore Iustiniano I munita ac horreis instructa est. Ex sex episcopis urbis notis primus Concilio Ephesino interfuit, ultimi circa annum 1500 mentio fit. Postquam Constantinopolis ab equitibus quartae expeditionis sacrae expugnata est (1204), Callipolis in potestatem Venetiarum redacta est. Ex tunc etiam sedes titularis Ecclesiae Catholicae est.

Anno 1354 urbs a sultano Ottomanico Orchane I expugnata est. Baiezethe I regnante (1389-1402) portus Callipolitanus ab anno 1390 locus classis munitus cum armamentario navali aedificatus est.[2]

Bello Orbis Terrarum Primo (1915) hic Proelium Callipolitanum factum est.

Visu dignaRecensere

  • Loci, ubi proelium Callipolitanum commissum est
  • Castrum Ottomanicum

BibliographiaRecensere

  • Halil İnalcık: Gelibolu in: The Encyclopaedia of Islam. New Edition. Vol. 2, Brill, Leiden, p. 983.

NotaeRecensere

  1. Vide: "Callipolis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice) (on Catholic Hierarchy) et academic.
  2. Encyclopaedia of Islam, Vox Gelibolu (II,983a).

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 40°24′50″N 26°40′13″E • GeoNames