Orchanes I (sultanus Ottomanicus)

Orchanes I[1] Gazi (Turcice: ورخان غازی, Orhan Gazi, natus anno 1281 in Reyhanli in Bilecik (provincia), mortuus anno 1359 Bursae, secundum alios mortuus mense Aprili 1362), fuit filius Ottomani I et sultanus Imperii Ottomanici ab anno 1326 usque ad annum 1359.

Orchanes I

Orchanes primus dominus Ottomanicus fuit, qui sibi nomen honorificum sultani dedit. Manum militum Ianizari vocatam condidit et magnas partes Asiae Minoris boreo-occidentalis occupavit. Bursam caput Imperii Ottomanici fecit. Orchanes, pater eius Ottomanus I et sultanus Mahometus I Bursae sepulti sunt. Cum Orchanes sultanus factus est, Imperium Ottomanicum 16 000 km² patebat. Tres et triginta annis post Imperio Ottomanico 95 000 km² patenti sexies tantum areae erat. Postquam Callipolis anno 1354 Byzantinis erepta est, Imperium Ottomanicum etiam territoria in continente Europaeo continebat et dominationem in Hellespontum habebat. Orchane regnante Hacıkemaleddinoğlu Alaeddin Pascha fuit primus Vezirus Magnus (1320- 1331) Imperii Ottomanici.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Ferenc Majoros, Bernd Rill: Das Osmanische Reich 1300-1922. Die Geschichte einer Großmacht. Marix, Aquis Mattiacis 2004, ISBN 3-937715-25-8.
  • Josef Matuz: Das osmanische Reich. Grundlinien seiner Geschichte. 4. ed., Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadii 2006, ISBN 3-534-20020-9.
  • Gabriel Effendi Noradounghian: Recueil d’actes internationaux de l’Empire Ottoman 1300-1789. Tomus I. Parisiis, Neufchâtel 1897.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Orchanem I spectant.
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Antecessor:
Ottomanus I
Sultanus Imperii Ottomanici
1326–1359
Successor:
Muradus I