Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Basilius Aaron (Dacoromanice: Vasile Aaron; natus anno 1770 in Glogoveţ, Circuli Albae apud Villam Blasii, mortuus Cibinii anno 1822) poeta, iuris peritus et interpres Dacoromanus fuit.

Tribus Cibiniensis pro Basilio Aaron nominatus

Vita et gravitudo recensere

Versibus pepigit opera sua, quibus saepe res imitabatur e litteris Germanica, Graeca, Italica, Latina cerptas.

Claudiopoli studiosus in theologicis et iuridicis fuerat, antequam Cibinii concilio Episcopatus Cibiniensis Ecclesiae Orthodoxae Dacoromanicae in rebus ad administrationem et iura spectantibus succurebat. Ipse autem filius sacerdotis Ecclesiae Catholicae Orientalis Dacoromanicae fuit.

Opus eius notissimum passionem DNIC carminibus decem narrat, quod anno 1805 sub titulo Patimile și moartea a Domnului și Mântuitorului nostru Isus Hristos in lucem prolatum est. Patronus spiritalis procul dubio fuit ipse Fridericus Amadeus Klopstock et eius poësis epica amplissima de Messia. Alibi etiam argumenta saecularia tractabantur. Antiquorum poetarum paraphraseis editae sunt, e.g. anno 1807 Ovidianae fabulae de Pyramo et Thisba, anno 1820 Georgicon Vergilianorum. Vergilii etiam Aeneidos compendium a Basilio Aaron exaratum est, quod anno 1877 post poetae mortem publicatum est.

Honores recensere

Tribus in oriente Cibinii situs pro isto homine praeclaro nuncupatus est.

Bibliographia recensere

  • "Aaron, Vasile", in: Gero von Wilpert (ed.), Lexikon der Weltliteratur, editio tertia 1988, p.2
  • Liliana Maria Popa, Ioan-Nicolae Popa, Vasile Aaron. 1780-1820. Studiu monografic, Prefață Iacob Mârza, Editura Infoart Media, Cibinii, 2011,
  • Vasile Aaron Patima și moartea Domnului, Prefață prof. dr. Ioan Chindriș, Ediție îngrijită și studiu introductiv Liliana Maria Popa, Ioan-Nicolae Popa, Editura Infoart Media, Cibinii, 2012,
  • Vasile Aaron Scrieri antume, ediție îngrijită și studiu introductiv Liliana Maria Popa, Ioan-Nicolae Popa, Editura CURS, 2013

Externi nexus recensere