Bürgel
Bürgel oppidum est in Circulo Saale-Holzland in Thuringia in Germania, cui incolae 3137 fuerunt pridie Kal.Ian.2018. Situm est inter Ienam et Isenbergam Thuringorum.
Historia
recenserePrima mentio fuit anno 1133 et iam anno 1234 promotum est ad oppidum "nominatum Burglin". Anno autem 1307 civitas nuncupatur, cuius nomen originem sumit a parvo burgo in Monticulo Sancti Georgii sito. Verisimiliter monachi proximi monasterii vicum saeculo XIII ineunte condebant. Uxor marchionis Henrici Lusatiae inferioris olim monasterium benedictinorum in vico Thalbürgel in valle fundaverat. Marchione mortuo privilegia advocatoria omnia in dynastiam Vitinensium (Wettin) translata sunt.
Unio cum Sanctae Paulinae cella effecit, ut reformationes Hirsaugiensis abbatiae etiam ad Bürgel introducerentur. Fanum abbatiale utique numerari potest inter Thuringiae totius vestigia clarissima praeter delubrum Paulinae cellae et Ecclesiam Sancti Petri (Erfordiae) quoad artem Romanicam. In ecclesia restaurata nostris temporibus dantur actus liturgici sed etiam concentus. Anno 1526 Reformatione saeviente monasterium dissolutum est et territoria mutata sunt in tribum Saxonicum. Originem mediaevalem signant vestigia moenium cum Porta balneariorum quae dicitur. Incendio magno anno 1754 extincto Ecclesia Sancti Ioannis anno 1754 reaedificata est cuius mentio prima fuerat anno 1234. Tunc curia nova quoque orta est.
Quaestus
recensereInde a saeculo XVII quaestus figlinus florere coepit cuius artificia facile in pittacio subligaculi caerulei cognosci possunt. Anno 1660 collegium opificum condiderunt quo quaestus figulorum promoverentur atque servarentur. Historia ista in museo media in urbe sito narratur et furnum publicum in vico Töpfergasse admirari potueris. Quotannis nundinae vasorum multos homines alliciunt.
Externi nexus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Bürgel spectant. |