Isenberga Thuringorum
Isenberga Thuringorum[1] (Theodisce Eisenberg) est urbs Thuringiae et caput Circuli Saale-Holzland.
Descriptio
recensereUrbs in colli inter flumina Salae et Alestrae sita est: usque ad annos 1990 ferrivia hinc duxit in oppidum Crossen, inde Gerapolim aut Lipsiam. Sunt isti urbi duae ecclesiae protestanticae (quarum una castellana et perpulchra quidem), Castellum Christiansburg, monumenta ducis Christiani (Saxonia-Isenberga), Othonis Bismarcks, Caroli Christiani Friderici Krause philosophi. Olim praeclara erant cives in fabricandis vestimentis, machinis, clavichordiis, ceramicis, supellectilibus, furnis fornacibusque, farciminibus, tegulis.
Historia
recensereOlim marchioni Misniae erat, sed anno 1485, cum hereditates separatae sunt, in manus electoralis principis Ernesti venit, postea ad Vimariensem lineam proprie ad Gothensem lineam. Christianus, filius quintus Ernesti Pii, fundator lineae Saxoniae-Isenbergensis factus est, sed mortuus est anno 1707, liberis carens. Inde contigit Isenbergam Gothensem facturam esse.
Notae
recensereFons
recensereMeyers Großes Konversations-Lexikon, Band 5. Leipzig 1906, p. 553, quae hic in interreti legibilia sunt
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Isenbergam spectant. |