Res publica Ambrosiana
antiqua civitas
(Redirectum de Aurea Res publica Ambrosiana)
Res apud Vicidata repertae:
Res publica Ambrosiana[1] fuit antiqua civitas Italica, quae anno 1447 post mortem ducis Philippi Mariae, ultimi domi regnatricis Vicecomitis (Italiane Visconti), a nobilibus Mediolanensibus et iuris consultis universitatis Papiae condita est. Mediolanensi rei publicae nomen Ambrosianum ad honorem sancti Ambrosii, patroni urbani, dederunt.

Vexillum Mediolani communitatis
Res publica finem habuit anno 1450, cum Franciscus I Sforza, praeclarus ductor, qui Biancam Mariam Vicecomes filiam spuriam Philippi Mariae Vicecomitis, ultimi ducis familiae Vicecomitis, in matrimonium die 25 Octobris 1441 duxerat, se novum ducem urbis Mediolani crearet.
NotaeRecensere
- ↑ "Res publica Ambrosiana": Wege und Wandlungen des Humanismus von Michael Seidlmayer,Hans Barion
BibliographiaRecensere
- Marco Chiapponi, Giorgio Piatto, o La repubblica ambrosiana: racconto storico. Mediolani, 1877 Textus apud Internet Archive
- F. Peluso, Storia della Repubblica milanese dall'anno 1447 al 1450. Mediolani, 1871
- T. Sickel, Die Ambrosianische Republik und das Haus Savoyen. Vindobonae, 1856
- Ettore Verga, "Ambrosiana, Repubblica" in Enciclopedia Italiana (Romae: Treccani, 1929)