Vicecomes
Vicecomes[1] ad litteram est vicarius comitis, qui vices comitis exsequitur.
In Anglia mediaevali vicecomites (vel geraifae[2] et scirevi,[3] Anglice sheriffs) appellabantur regis officiales? ad comitatus gubernationem quotannis constituti. Interdum iudicis loco fungebantur, ad causas scilicet minores, quae illorum iurisdictioni suberant, interdum etiam ministrorum et mandatariorum regis officium exsequebantur. Erat officium simile in Normannia.
Deinde vicecomes, praecipue in Britannia, sed alibi quoque, factus est titulus nobilitatis titulo comiti inferior. Primus vicecomes nobilis in Anglia dicitur Ioannes de Beaumont, primus vicecomes Beaumont.
Notae
recensere- ↑ Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "vicecomes", Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre s.v. "vicecomes".
- ↑ Traupman.
- ↑ Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "scirevus"
Nexus externi
recensere- "Viscount and Viscountess" apud Debrett's (Anglice)
Imperator • Rex • Rex vicarius • Archidux • Magnus dux • Dux • Magnus Princeps • Princeps Elector • Princeps • Knezus • Iarlus • Marchio • Comes • Grafio • Vicecomes • Baro • Eques • Fidalgus • Nobilis • Dominus | |