Augustus Meineke, vulgo Johann Albrecht Friedrich August Meineke (natus Susati die 8 Decembris 1790; mortuus Berolini die 12 Decembris 1870) fuit magister scholarum, philologus et recensor textuum Graecorum. Apud scholas urbium Jenkau et Gedani meruit; ab anno 1826 per tria decennia Gymnasium Joachimsthal Berolini direxit. Editiones divulgavit praecipue scriptorum scaenicorum (inter quos Aristophanis, Sophoclis) et poëtarum in fragmentis servatorum (per exemplum Callimachi; vide et Fragmenta comicorum Graecorum et Analecta Alexandrina), insuper operum quae sunt fontes fragmentorum (inter quos Athenaei Deipnosophistarum et anthologiarum a Ioanne Stobaeo congessarum). In opere titulo Analecta Alexandrina de poëtis Rhiano, Euphorione, Alexandro Aetolo et Parthenio Nicaeensi disserit fragmentaque colligit. Et operam criticam scripst de Menandero et de Philemone; edidit etiam fabulam Sophoclis cuius titulus est Oedipus Coloneus una cum scholiis.

Augustus Meineke
Editio Stobaei Meinekiana

Monographiae

recensere

Editiones

recensere

Bibliographia

recensere