Arminius Sauppe (natus in Müglitztal-Weesenstein iuxta Dresdam die 9 Decembris 1809, mortuus Gottingae die 15 Septembris 1863), Godefridi Hermann discipulus, fuit paedagogus, epigraphiae peritus et sermonum antiquorum philologus Germanus.

Arminius Sauppe

Sauppe philologiae Lipsiae ex anno 1827 studebat antequam professor gymnasialis Turici anno 1833 fieret. Insuper autem ibidem docens privatus fuit. Anno 1838 eum professorem suum exterordinarium Turicenses universitatis auctoritates nominaverunt. Vimariam autem petivit anno 1845, ut rectoris gymnasialis munere fungeretur. Annos undecim post Gottingae professor ordinarius creatus est.

Merebatur in critica oratorum Graecorum edens Lycurgum (una cum Baiter, Turici 1834) in opere praetitulato »Oratores attici«, Demosthenis orationes pro re publica (tomus I, Gotae 1845), Hypereidis orationem funebrem (Gottingae 1860, in supplemento ad opus »Philologus«), necnon praeclarum opus praetitulatum »Epistola critica ad G. Hermannum« (Lipsiae 1841). Editioni gratae quoque haec proposuit: »Philodemi de vitiis liber X.« (Lipsiae 1853), Platonis opus »Protagoras« (Berolini 1857), Platonica in opere una acum Haupt edito cui est titulus » Weidmannsche Sammlung griechischer und lateinischer Schriftsteller mit deutschen Anmerkungen«. Ne obliviscamur operis »Eugippii vita S. Severini« (Berolini 1877, in serie »Monumenta Germaniae historica«) neque opusculi »Schulreden« (Vimariae 1856). Florilegium tractationum eius scientificarum publicatum est Berolini anno 1896 sub titulo »Ausgewählte Schriften« 

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Arminium Sauppe spectant.
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)