Astynome
Astynome (᾿Αστυνόμη, fere 'procuratrix urbis') est nomen aliquot feminis inditum, quod praesertim apud mythographos et scholiastas invenitur. Astynome ad hasce feminas refertur:
- Adrasti soror, ex qua Hipponous Capaneum (Apollod. 3.63 Wagner; Hyg. Fab. 70) et Periboeam (Apollod. 1.74 Wagner) genuit.
- Apollinis sacerdotis Chrysae filia (apud scholiastas), quae apud Homerum patronymico nomine q.e. Χρυσηίς (Chryseis) appellatur.
- Una ex Amphionis et Niobae filiabus (Hyg. Fab. 69)
- Calydonis mater ex Are (Ps.-Plut. De fluviis 22.4 = 7.322 Bernard)-
Bibliographia
recensere- Bethe, Erich (1896) Astynome. RE II.2:1869.
- Bloch, René (2006) Chryseis. Der Neue Pauly, ediderunt Hubert Cancik & alii.
- Scherf, Johannes (2006a) Calydon. Der Neue Pauly, ediderunt Hubert Cancik & alii.
- Scherf, Johannes (2006b) Hipponoos. Der Neue Pauly, ediderunt Hubert Cancik & alii.