Amphion (Graece: Ἀμφίων) est in mythologia Graeca filius Antiopae et Iovis aut Epopei, frater geminus Zethi quocum rex Thebas in Boeotia munivit[1] ibique regnavit. In exstantibus quidem litteris primum apud Euripidem fabula legitur secundum quam lapides canente Amphione sonis lyrae moti sponte sua murum struxerunt[2]. Amphion Nioben, filiam Tantali uxorem duxit.

Amphion et Zethus

In Euripidea Antiopa Amphion a fratre vituperabatur quod civilia officia neglexisset atque musicae nimis studeret[3]. Poeta enim fratrum mores diversos opponebat.

  1. Odyssea XI.261-265.
  2. Phoenissae 823-5.
  3. Plato, Gorgias 485e-486c et 506b.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Amphionem et Zethum spectant.
 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!