Astérix et la Transitalique (scilicet Asterix et iter trans Italiam) est liber nubeculatus anno 2017 editus. Tomus est tricesimus septimus seriei celeberrimae "Asterix", a novo auctore Ioanne-Yvone Ferri scriptus, qui officium scribendi seriem Renato Goscinny auctore vetere mortuo suscepit. Pinxit autem Desiderius Conrado, qui Alberto Uderzo pictore vetere mortuo novus pictor fuit seriei. Ideo liber tertius est auctorum novorum.

Agitur de curriculo per Italiam, qui instituit senator corruptus vias Italicas veteres et fractas adhuc pervias esse probans, et cuius victor imperii Caesaris causa Romanus esse debet, Asterix et Obelix autem erunt. Infeliciter Rubricastellanus interpres vetus seriei mortuus est et ita versio Latina libri adhuc non exstat.

Senatori corrupto vias Italicas curanti, at pecuniam ei datam orgiis expendenti, vias in statu pessimo Italicas emendare imperatur. Iste autem accusationes negans se vias in bono statu esse probaturum curriculo per Italiam pro barbaris et Romanis dicit. Cum in villam suam redierit, Caesarem incognito eum covenit, qui ei honoris Romani causa Romanum victorem curriculi futurum esse imperat. Dum hoc agitur, Asterix et Obelix cum Methusalige medicum dentarium visitante in Foro Celtico sunt. Sibylla Maga e Obeligis manu legit eum aurigam notum futurum, ita Obelix currum novum cum forma gallinaria vendit. Cum Asterix, Obelix et Methusalix in viculo gallico iterum sint, Obelix "Vocem Armoricae[1]" acta diurna gallica legens articulum invenit, in quo de curriculo agitur et statim praedictionis Sibyllae causa curriculo interesse vult. Curriculum e Modicia ad Neapolim adducit et multi gentes intersunt: Britanni, Lusitani, filiae regiae e regno remoto nomine graeco "Κυς", Graeci et Sarmati. Prior autem semper Caligarius, auriga gratiosissimus Romanus est curriculi, quo Garum Lupus pecuniam suppeditat ea condicione, ut praeconium sui Gari edicatur. Post perturbationes inter aurigas sicut signa vialia commutata aut oleum in via efunditum Asterix et Obelix Marcomannos etiam apud curriculum interentes cum senatore corrupto colludere animadvertunt, ita ad villam senatoris curriculum instituentis properant, ubi iste orgia gerit cum Caligario auriga acclamato a Romanis, qui personam gerit tamquam semper facit et cum socie Caligarii, qui per totum curriculum pro Caligario tantum habenas tenente curat. Socies Caligarii cum senatore corrupto colludens equos veteres cum equis novis post omnem diem curriculi commutat. Caligarius mente labefactus, quia iste ipse nihil de hoc scivit et iam omnia nimis facilia duxit, post hanc actionem non iam curriculo interest et Asterix et Obelix nunc priores et notissimi cursores sunt. Subito autem Caligarius personam suam gerens rediit et eos antecedit. Iam omnes ad destinatum currunt et Caligarius prior est, quia Asterix et Obelix frustra eum antecedere temptant, cum Caligarius currum subito in salebram vehit et in curru omnino deleto Caligarius furentissimus personam exuit et omnes non iam ad faciem Caligarii in villa senatoris, at ad faciem Caesaris spectant. Obelix et Asterix curriculi victores sunt. Caesar, qui honorem Romae servare voluit, Asterigi et Obeligi scyphum dat. Obelix auriga primus scyphum aurigae secundo Asterigi dat, iste autem ad regis filias "Kuschenses" prodat, quae eum ad Graecas prodant et cetera usque ad Lusitani scyphum habent, etsi semper ultimi cursores erant, quia tantum pro carro suo curabant. Domi convivium victoriae Asterigis et Obeligis causa celebratur

  1. Papyrus Caesaris, pagina 7

Nexus externi

recensere