Medicus dentarius[1] sive Graeco more odontiatros,[2] est medicus, qui tractat et prohibet dentium morbos, e. g. cariem, contortiones dentium, et inflammationem gingivarum. Ars medicorum dentariorum medicina dentium appellatur.

Dentarius laborat.

Medicus dentarius non necessario est idem ac dentista. Dentistae enim politissima arte novos dentes ex variis materiis conficere solent[3], qui postea in maxilla laborantis implantantur.

Notae

Nexus externi

  Vicimedia Communia plura habent quae ad medicum dentarium spectant.
  Haec stipula ad titulum vel ad officium spectat. Amplifica, si potes!