Arsinoë IV (regina Aegypti)
Vide etiam paginam discretivam: Arsinoë.
Arsinoë, quarta huius nominis quae regina fuerit Aegypti, nata est inter annos fere 69 et 60 a.C.n. et necata 41 a.C.n.
Arsinoë fuit filia regis Ptolemaei XII, matre nobis incerta sed fortasse Cleopatra V regis uxore; de hac re fuit soror Ptolemaei XIII et Cleopatrae VII. Iussu C. Caesaris regina facta est Cypri, iuxta fratrem Ptolemaeum XIII, anno 48; anno exeunte et Aegypti regina facta, a Caesare anno 47 ineunte capta est. In triumpho Caesaris Alexandrino anno 46 ostensa, postea Ephesi in exsilium missa est, ubi in sanctuario Artemidis habitavit. Quo desecrato Marcus Antonius, suadente Cleopatra, eam anno 41 a.C.n. exeunte necavit. Aedificium quoddam Ephesi recentius repertum a nonnullis sepulchrum Arsinoae esse censetur.
Nexus externi
recensere- "Arsinoe IV" apud Egyptian Royal Genealogy
- "Arsinoe IV" apud livius.org
Bibliographia
recensere- "Arsinoe. 6" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton vol. 1 p. 367