Ars oecologica, vel ars circumiectorum, est nomen generale quod significat varietatem usuum artificium quae accessus historicos ad naturam in arte captam ac recentioria operum genera oecologica et a rebus civilibus impulsa amplectitur.[1][2]

Editha Meusnier, Artefact. Bois de Belle Rivière Quebeci, 2010.
Marci Casagrande Sandworm ('Vermis Harenosus'). Beaufort04 Triennial of Contemporary Art, Wenduine Belgii, 2012.
Claudii Monet Pons Waterlooensis Londinii.
Roberti Morris Observatorium. Nederlandia.
Carolinae Laengerer Poygonum-Kugel. Weide, 2002.
Andreae Polli Particle Falls. 2013.
Roberti Smithson Spiral Jetty. 2005.
Hermanni de Vries Sanctuarium. Leibfriedschen Garten Stutgardiae, 2013.

Verbum ars oecologica res oecologicas saepe comprehendit, sed eis proprium non est. Satis flexibile est ut primam huius motus historiam agnoscere possit (qui saepe notiones artis plus quam notiones oecologicas tractabat), atque artem cui sunt negotia satis turbatoris plebi et ars quae plerumque artificis coniunctionem cum natura celebrat, copiis rerum naturalibus utens.[1][2]

Verbum ars oecologica in variis contextibus adhibetur: uti potest ad spectandam artem quae mundum naturalem describit, artem quae personale celebrat negotium cum mundo naturali ("ars in natura"), et usus artificium oecologicorum, quorum opus res circiumiectorum recte tractat,[3][4] per educationem de mundo naturali, vel reficiendum mundum naturalem.[1][2] Aviva Rahmani, artifex oecologica, aestimat: "Ars oecologica est ratio artis, saepe cum physicis, designatoribus urbanis, architectis, et aliis conlaborans, quae rectam interventionem in deteriore circumiectorum statu efficit. Artifex in ratione illa saepe est procurator ducens."[5][6]

Media et activitates quas artifices oecologici adhibentur sunt diversissimae, inter quas pictura, photographia, ars exsecutiva, experimenta quae lucem et sonos adhibeant, sculptura, oecofeminismus, magnae exhibitiones terrestres vel opera terrena, ars creationis magnarum installationum in terra conditarum res architecturae, et inventa scientifica. Informatio scientifica saepe in talibus operibus constituitur.[1]

Historia: pictura et repraesentatio scaenarum

recensere

Prima historica artis oecologicae exempla ex repraesentatione et pictura scaenarum nata sunt. Artifices, cum in situ pingerent, coniunctionem cum circumiectis et suo caelo penitus evolverunt et has observationes attentas in suis textilibus tulerunt. Picturae Ioannis Constable caelum in natura accuratissime depingunt.[7][8] Series Londiniensis Claudii Monet coniunctionem artificis cum circumiectis etiam repraesentat: "Scaena mihi exsistit per se, quod aspectus semper commutatur; sed atmosphaera circumiecta eum ad vitam revocat, ad aerem et lucem, qui mihi continenter variant; sola atmosphera circumiecta pretium verum rebus dat."[9]

Nonnulli artifices oecologici

recensere

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Sam Bower, [1] A Profusion of Terms (greenmuseum.org, 2010).
  2. 2.0 2.1 2.2 Susan Steinman, WEAD, Women Environmental Artists Directory.
  3. Weintraub 2012.
  4. Carruthers 2006.
  5. Anglice: "Ecological Art is an art practice, often in collaboration with scientists, city planners, architects and others, that results in direct intervention in environmental degradation. Often, the artist is the lead agent in that practice."
  6. Aviva Rahmani, "Triggering Change: A Call to Action," Public Art Review 48 (2013): 23.
  7. Anglice: "most closely represent the sky in nature."
  8. Thornes 2008:395.
  9. Anglice: "For me, a landscape does not exist in its own right, since its appearance changes at every moment; but the surrounding atmosphere brings it to life, the air and the light, which vary continually for me, it is only the surrounding atmosphere that gives subjects their true value" (House 1986:221).

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere