Agroglypha sunt delineationes impressae praecipue in agris frumentorum quae huc illuc in variis regionibus Europae et Americae apparuerunt ab anno 1960.

Exemplar agroglyphi facturae simplicis ut erant in initio.

Ars popularis

recensere

Sunt tabulae pictae in natura et opera artistica spontanea ab auctoribus anonymis ruri facta, quae "ars popularis anonyma" nuncupari possunt, ita ut sunt "graphita" anonyma quae ubique pinguntur in urbibus, exprimendo sensibilitatem et mundi visum contemporaneorum.

Structura

recensere

In initio agroglypha imagines simplices praebebant, auctores enim ea simplicibus instrumentis imprimebant, cum funibus, baculis et tabulis quibus segetes ad formas inscribendas premebant.

Postea, progressu rerum informaticarum crescente, delineationes ordinatro conceptae magis magisque intricatae fiunt, et non iam tabulis et funibus faciuntur sed cum machinis tonsoriis teleductis et programmate electronico instructis.

Auctores

recensere

Multi auctores agroglyphorum, quos iure ac merito inter artifices modernos numerari possunt, palam demonstraverunt quibus modis egissent.

Ita, anno 1991 Doug Bower et Dave Chorley, pictores Angli, incolae Southampton, palam se demonstrarunt auctores agroglyphorum.[1]

Sunt tamen qui putent haec signa caelitus facta esse, sicut fit et fiebat in populis primordiis et silvaticis qui pro certo habebant et habent statuas sculptas deorum non ab homine factas sed de caelo cecidisse, quo apparet indolem primitivam non omnino disparuisse de societatibus humanis hypertechnologicis.

Tam magna est enim artis fascinatio quae semper in se aliquid divinum habet.

Aliae opiniones

recensere

Non desunt tamen scientifici qui suis methodis indagare pergunt ad alias origines inveniendas, ut phaenomena meteorologica, sed omnes eorum opiniones inter se differunt et nemo eorum adhuc aliquid certum proponere valuit.

Nexus interni