Apocrisiarius (ex Graeco Αποκρισιάριος) fuit diplomaticus superioris gradus vir tempore Antiquitatis posterioris et Medio Aevo ineunte. Verbum Latinitate pura fuit responsalis 'qui respondit'. Terminus hodiernus, qui pro eo artissime valet fortasse est nuntius apostolicus ; ipse autem titulus ab Ecclesia Anglicana iam adhibetur, etsi aliquando Latine et aliquando verbo Anglico apocrisiary.

In locis Orientalibus recensere

Apocrisiarius primum fuit clericus, etiam dictus legatus (terminus minus accuratus), qui fuit pro procuratore cuiuslibet Patriarchae. Inclutissimi apocrisiarii missi sunt a circa 452 ad 743, a Papa, tunc Ecclesiae Catholicae capite et occidentalis Romae patriarcha, ad Byzantium, "Novam Romam," caput Imperii Romani Orientalis. Nonnulli clerici notabiles hoc gradu functi sunt; aliqui deinde papa facti sunt, inter eos Gregorius I, Sabinianus, Bonifacius III, et Martinus I. Titulus etiam adhibitus est pro procuratore cuiuslibet archiepiscopi metropolitani apud curiam patriarchae suae provinciae, in Constantinopoli, Alexandria, Antiochia, vel Hierosolyma. Titulus etiam adhibitus est pro profanis viris publicis qui epistulas Imperatoris Byzantini tulerunt.[1]

In locis Occidentalibus post casum Romae recensere

Apud curiam Exarchatus Ravennae, apocrisiarii fuerunt perennes Papae Imperatorisque procuratores; vicissim, tantum per pontificatum Papae Gregorii Primi, Archiepiscopus Ravennae habuit proprium "responsalem" apud curiam papalem. Ab regno Caroli Magni, curia regis imperatorisve Francorum clericos habuit dictos apocrisiarios ; ei attamen solum fuerunt archicappellani cum titulo antiquorum procuratorum papalium ornati, quia ei officiis diplomaticis non functi sunt.

Communio Anglicana hodierna recensere

In Communione Anglicana hodierna, legati Archiepiscopi Cantuariensis ad ecclesias varias appellantur apocrisiarioi.[2]

Notae recensere

  1. Parry 1999:35.
  2. Partners—Apocrisiaroi.

Bibliographia recensere

Nexus externus recensere

  • Apocrisiarius in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)