Apex temporibus antiquis usque ad finem Imperii Romani partis occidentalis erat lineola obliqua dextrorsum inclinata quae aliquando scribebatur, exceptis litteris i, super vocalibus productis. Tam in papyris antiquis quam in inscriptionibus ubique sparsis in imperio Romano longae ita designabantur. Tamen cum vocalis i producebatur non apice, sed littera I longiore, hoc indicabatur.

Inscriptio cum apicibus (litteris crassis indicatis):
AVGUSTÓ·SACR·
A·A·LÚCII·A·FILII · MEN·
PROCULUS·ET·IÚLIÁNUS·
P · S ·
DÉDICÁTIÓNE·DECURIÓNIBUS · ET·
AUGUSTÁLIBUS·CÉNAM·DEDÉRUNT·
Papyrus Latinus cum variis apicibus et J longis: uóbjs · uidétur · p · c · decernám[us · ut · etiam]
prólátis · rébus ijs · iúdicibus · n[ecessitas · iudicandi]
imponátur quj · intrá rérum [· agendárum · dies]
jncoháta · iudicia · non · per[egerint · nec]
defuturas · ignoro · fraudes · m[onstrósa · agentibus]
multas · aduersus · quas · exc[ogitáuimus]...
.

Ut admonebat Quintilianus, aliquando in orthographia usus apicis putabatur necessarius:

Nunc, quoniam diximus quae sit loquendi regula, dicendum quae scribentibus custodienda, quod Graeci orthographian vocant, nos recte scribendi scientiam nominemus. Cuius ars non in hoc posita est ut noverimus quibus quaeque syllaba litteris constet (nam id quidem infra grammatici officium est), sed totam, ut mea fert opinio, subtilitatem in dubiis habet: ut longis syllabis omnibus adponere apicem ineptissimum est, quia plurimae natura ipsa verbi quod scribitur patent, sed interim necessarium, cum eadem littera alium atque alium intellectum, prout correpta vel producta est, facit: ut ‘malus’ arborem significet an hominem non bonum apice distinguitur, ‘palus’ aliud priore syllaba longa. Aliud sequenti significat, et cum eadem littera nominativo casu brevis, ablativo longa est, utrum sequamur plerumque hac nota monendi sumus. Similiter putaverunt illa quoque servanda discrimina, ut ‘ex’ praepositionem si verbum sequeretur ‘specto’, adiecta secundae syllabae ‘s’ littera, si ‘pecto’, remota scriberemus. Illa quoque servata est a multis differentia, ut ‘ad’, cum esset praepositio, ‘d’ litteram, cum autem coniunctio, ‘t’ acciperet, itemque ‘cum’, si tempus significaret, per ‘quom,’ si comitem, per ‘c’ ac duas sequentis scriberetur. Frigidiora his alia, ut ‘quidquid’ ‘c’ quartam haberet ne interrogare bis videremur, et ‘quotidie’ non ‘cotidie’, ut sit quot diebus: verum haec iam etiam inter ipsas ineptias evanuerunt.

Marcus Fabius Quintilianus, De Institutione Oratoria, I, 7

Cum vocales longae non iam a brevibus bene distingui potuerunt, usus apicis disparuit. Itaque omnes libri manuscripti temporum mediaevalium sine apicibus exarati sunt. Hodie vix quisquam apicibus iam utitur.

Tamen ad indicandas vōcālēs longās grammatici hodierni macris utuntur, quae idem indicant atque olim apices.

Usus hodiernus

recensere

Hodie lingua Tzechica et lingua Hungarica apice utuntur eadem ratione qua Romani antiqui ad vocales longas indicandas. Etenim, hoc signum introduxit in Tzechicam saeculo XV Ioannes Hus, qui non solum theologus, sed etiam homo Latinae linguae peritissimus fuit. Lingua Hibernica quoque apice utitur hac ratione.

In aliis linguis apex praecipue ad accentum tonicum indicandum adhibetur.

In Latinitate ecclesiastica, ut in missalibus, apex accentum tonicum quoque indicat. Qua de causa apices, quamvis habeant eandem formam quam apices, praestat accentús acutós vocari.

Cum accentibus adverbialibus confundere non licet.

Bibliographia

recensere
  • Birt, Th. 1882. Das antike Buchwesen in seinem Verhältnis zur Litteratur. Berolini: Herz.
  • Degrassi, A. 1957. Inscriptiones Latinae Liberae Rei Publicae. Florentiae: La Nuova Italia.
  • Hübner, E. 1892. Römische Epigraphie. In Handbuch, ed. Iw. Müller, I, ed. 2a. Monaci: Beck.
  • Ricci, S. 1898. Epigrafia Latina. Mediolani: Hoepli.
  • Sandys, J. E. 1927. Latin Epigraphy. Ed. 2a. Cantabrigiae: S. G. Campbell, University Press, 1927.

Nexus interni