Accentus adverbialis
Accentus adverbialis[1] est lineola obliqua sinistrorsùm directa, quae à saeculo sedecimo usque ad saeculum undevicesimum (et ultrà saepè) in usu erat ad adverbia indicanda ne nascatur confusio in lectione et ut rapidiùs sine haesitatione libri et scripta legi possint.
Fortè primus typographus qui hoc accentu usus est adverbiali fuit Frobenius. Dehinc in multi libris antiquis adhibitus est.
Tempore cùm homines multùm latinè legebant ita sine haesitatione rapidiùs legere poterant quod non fit cùm desunt tales accentûs propter confusiones inter adverbia et adiectivos.
Exemplaria
recensere- Optimè fecisti.
- Fortè primus fuit.
- Primùm vidi = (prima vice ego vidi) (non idem est ac: "primum vidi" = primum hominem vidi)
- Cum eo venit = venit cum hoc homine. Cùm eò venit = quando ad hunc locum venit
Nexus interni
Notae
recensere Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.