Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Antipsychoticum seu neurolepticum velut in lingua Anglica tranquillans maior est medicamentum pharmaceuticum in symptomatibus psychosis cum delusionibus, paranoia tractandibus. Adhuc duo generationum dividitur antipsychoticorum, primi enim generationis ("typica") atque secundi ("atypica"). Varii effectus adversi, imprimis et prae et post partum[1], caveantur.

EtymologiaRecensere

Vocabulum antipsychoticum a vocabulis Graecis ἀντί 'contra' + ψυχή 'anima', 'mens' derivatur. Neurolepticum a Graecis νεῦρον 'neuron' + λαμβάνω 'possīdere' componitur.

Classificatio antipsychoticorumRecensere

Substantiae antipsychoticae multipliciter excogitatae sunt, ideo multum est eas variis modis congregare, at adhuc eas secundum et structuram chemicam et effectus suos decerni utile erat.

In systemate classificationis Anatomicum Ordi Mundi Sanitarii (WHO) antipsychotica in capitulo N05A (de substantiis antipsychoticis) reperiuntur.

Classificatio secundum structuram chemicamRecensere

PiperazinaRecensere

  Commentatio principalis: Piperazinum

Antipsychoticorum piperazinorum nominibus suffixum -azinum est.

Classificatio secundum eorum effectusRecensere

Duae classificationum formae elucidatae sunt: secundum eorum potentia neuroleptica velut appositus secundum effectus atypicos ad substantias primi generationis ("antipsychoticum typicum") vel ad secundi generationis ("antipsychoticum atypicum").

Effectus adversiRecensere

Effectus antipsychoticorum adversi multipliciter possunt. Si adsunt, saepe non solum unum organismi systematum affectum est, sed plurium. Noti sunt effectus systematis nervosi centralis (→systema extrapyramidale), cardiales, metabolismi velut systematis nervosi autonomici. Interdum valores sanguinei mutati, reactio allergica, functio renalis minuta observantur. Periculosum cum usu antipsychoticorum sunt syndroma neuroleptica maligna atque syndroma serotonergica centralis.

NotaeRecensere

  1. Parikh T., Goyal D., Scarff J. R., Lippmann S. (2014). "Antipsychotic drugs and safety concerns for breast-feeding infants". Southern medical journal 107 (11): 686-8 

Nexus interni

Nexus externiRecensere