Systema extrapyramidale
Systema extrapyramidale est pars systematis nervosi centralis, imprimis apud primates, quod ad motus non voluntarios spectat. In utroque cortice cerebri areae praemotoriae (areae 6 et 8 Brodmanni sive areae extrapyramidales) velut in medio cerebri nuclei basales systema extrapyramidale constituunt atque in medulla spinali tractus extrapyramidales.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Systema extrapyramidale | |||||
---|---|---|---|---|---|
Systema extrapyramidale — Depicta est pars intra medullam spinalem cum tractibus extrapyramidalibus (rubre, sinistre et infra) utrisque tractibus rubrospinali, reticulospinalibus, olivospinali, vestibulospinali. In cerebro areae corticales extrapyramidales (areae 6 et 8 Brodmanni) velut nuclei basales notae sunt. |
Munus systematis extrapyramidalis est initium et actio et gubernatio motuum non voluntariorum.
Medicamenta[1] et mala varia equidem functiones systematis extrapyramidalis inhibere et in morbum detrahere possunt.
Natura anatomica systematis extrapyramidalis
recensereSystema extrapyramidale pars systematis nervosi centralis et in cerebro et in medulla spinali repraesentatum est.
Systema extrapyramidale in cerebro
recensereIn cerebro et in cortice cerebri et in medio cerebri tomi systematis extrapyramidalis locati sunt. In cortice utriusque lateris area praemotoria (sive area extrapyramidalis), quae inter cortices praefrontalem et motorium iacent.
Systema extrapyramidale in medulla spinali
recenserePartes cerebro sequentes in utriusque medulla lateris spinali quattuor tractus extrapyramidales inveniuntur:
- singuli tractus rubrospinalis
- bini tractus reticulospinales
- singuli tractus olivospinalis
- singuli tractus vestibulospinalis
Ut nomina indicant, tractuum quique ab structuris cerebralibus ad spinales fluunt.
Natura physiologica systematis extrapyramidalis
recensereMotus corporis non solum actiones voluntariae requirunt, sed etiam non voluntariae, quarum observatori plures non ante oculos ponuntur. Praecipue reactiones ad habitum aequilibritatemque tenere spectantes absolute non modo in manibus calculatoris voluntarii pensae sint. Eis muneribus systema extrapyramidale quasi computatio parallela nexus alter inter cerebrum et musculos constat.
Notae
recensere- ↑ Borison R. L., Diamond B. I. (1987). "Neuropharmacology of the extrapyramidal system". The journal of clinical psychiatry 48: 7-12.
Nexus interni
- Antipsychoticum (effectuum adversae ope)
- Morbus Parkinson (exemplum morbi systematis extrapyramidalis)
- Motus
Nexus externi
recensere- CNS-Clinic: de systemate extrapyramidali (Anglice)