Vide etiam paginam discretivam: Antiopa.

Antiopa vel Antiope (Graece Ἀντιόπη) Nyctei filia et uxor Lyci regis Thebarum et Aegyptorum. Hanc Iuppiter in satyrum mutatus compressit[1], quod cum Lycus comperivisset, ea repudiata, Dircen superinduxit, a qua in carcerem coniecta est. Verum cum partus advenisset, ruptis vinculis, aufugit in Cithaeronem montem, ibique Zethum et Amphionem peperit et exposuit. Illi autem a pastoribus reperti et educati sunt, qui postea adulti, matris iniuriam ulciscentes, Lycum cum uxore Dirce interfecerunt.[2]

Antonii Watteau Iuppiter et Antiopa, ca. annum 1715, in museo Lupariensi
  1. Odyssea XI.260-264.
  2. Propertius: libro I elegiarum

  Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis

Nexus interni

 
stipula

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!