Antiarrhythmicum
Substantiae antiarrhythmicae sive brevius antiarrhythmica sunt simul substantiae chemicae et medicamenta pharmaceutica arrhythmias cardiales, ut fibrillationem atrialem, tachycardiam ventricularem, fibrillationem ventricularem supprimentes.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Classificatio Vaughan Williams
recensereAnno 1970 Miles Vaughan Williams classificationem suam divulgavit[1].
M. Vaughan Williams tutor pharmacologiae Collegii Herdfordiani fuit, ubi B. Singh studens eius ad classificationis collocationem contulit. Non immerito etiam classificatio Singh-Vaughan Williams dicitur.
Classificationis Vaughan Williams hodiernae quinque classes I - V insunt:
- Classis I antiarrhythmica cum canalibus ionticis natrii (Na+) interagunt.
- Classis II antiarrhythmica sunt inhibitores receptoriorum beta partis sympathicae systematis nervosi autonomici. Pleraeque illarum sunt substantiae beta-receptoria inhibendae.
- Classis III antiarrhythmica cum canalibus ionticis kalii (Na+) interagunt.
- Classis IV antiarrhythmica cum canalibus ionticis calcii (Na+) interagunt.
- Classis V antiarrhythmica cum aliis machinationibus
Classis | Vulgo | Exempla | Machinatio | Usus medicus |
---|---|---|---|---|
Ia | Celeres canalium inhibitores | Canalium Na+ obsidio (associatio/dissociatio intermediata) atque canalium K+obsidientes effectus; complexum QRS mutans |
| |
Ib | Canalium Na+ obsidio (associatio/dissociatio celer); complexus QRS dosis nimio prolongus fieri potest |
| ||
Ic | Canalium Na+ obsidio (associatio/dissociatio tarda) |
| ||
II | Beta inhibitores[2] | beta receptoria inhibens; Propranololo quoque quaeque classis I activitas est |
| |
III | K+ canalium inhibitores
Sotalol est simul beta inhibitor[3] Amiodarono imprimis classis III acitivitas est, etiam I, II, & IV[4]. |
| ||
IV | Tardi canalium inhibitores | Ca2+ canalium inhibitores |
| |
V | aliis machinationibus (inhibitione nodali directa) | arrhythmiarum supraventricularium, imprimis insufficientia cordis cum fibrillatione atriali, non utaris arrhythmiarum ventricularium vel -in casu– magnesii sulfati, cave torsades de pointes. |
Classis II (inhibitores receptoriorum beta)
recensereInhibitores beta receptoria beta obsident, ut effectus autonomici partis sympatici deminuti sint.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Vaughan Williams EM (1970). Classification of antiarrhythmic drugs. In: Symposium on Cardiac Arrhythmias (Eds. Sandoe E, Flensted- Jensen E, Olsen KH). Astra, Elsinore. Dania
- ↑ Anglice: beta blockers; forma brevior inhibitorum receptoriorum adrenergicorum beta.
- ↑ Kulmatycki KM, Abouchehade K, Sattari S, Jamali F. "Drug-disease interactions: reduced beta-adrenergic and potassium channel antagonist activities of sotalol in the presence of acute and chronic inflammatory conditions in the rat". Br. J. Pharmacol. 133 (2): 286–94
- ↑ Waller, Derek G.; Sampson, Tony (2013). Medical Pharmacology and Therapeutics E-Book. Elsevier Health Sciences. p. 144. ISBN 9780702055034
- ↑ protocol for management of haemodynamically stable ventricular tachycardia - General Practice Notebook. . www.gpnotebook.co.uk
Nexus externi
recensere- Pellicula de classificatione Vaughan Williams. (Anglice)