Anomoepus gracillimus
Anomoepus gracillimus est nomen vestigiis fossilibus adsignatum quae ex alveis Iurassicis Inferioribus Vallis Fluminis Connecticutae in Massachusetta primum anno 1802 relata sunt.
Superclassis : Tetrapoda
Classis : Sauropsida
Subclassis : Diapsida
Infraclassis : Archosauromorpha
Superordo : Dinosauria
Owen, 1842
Archosauria
Genus : Anomoepus
Hitchcock, 1848
- Masititrisauropodiscus Ellenberger, 1974
- Moyenisauropus Ellenberger, 1974
Omnes quattuor pedes impressiones effecerunt. Pedibus anterioribus, minoribus, sunt quinque digiti, cum pedibus posteribus, maioribus, sunt tres. Adest etiam impressio quae fortasse locum ubi animal quiescebat monstrat. Vestigia a Plinio Moody agricola puerili inventa sunt, atque E. B. Hitchcock clericus haec et alia vestigia descripsit indicia avis antiquae. Postea agnota sunt indicia dinosauri, probabiliter unius ex ornithischiis, propter numerum digitorum et absentiam unguium in digitis posterioribus. Hae viae vestigiales ad Anomoepus ex Australia Occidentali adsignatae etiam descriptae sunt. Anomoepus est nomen vestigiorum, non dinosaurorum, qui ignoti manent.
Ichnospecies
recensere- A. scambus Hitchcock, 1848
- A. ranivorus Ellenberger, 1970
- A. vermivorous (Ellenberger, 1970)
- A. minimus (Ellenberger, 1970)
- A. minor (Ellenberger, 1970)
- A. palmipes (Ellenberger, 1970)
- A. natator (Ellenberger, 1970)
- A. aviforma (Ellenberger, 1970)
- A. galliforma (Ellenberger, 1970)
- A. superaviforma (Ellenberger, 1970)
- A. phalassianiforma (Ellenberger, 1970)
- A. levis (Ellenberger, 1970)
- A. popompoi (Ellenberger, 1970)
- A. supervipes (Ellenberger, 1970)
- A. fringilla (Ellenberger, 1974)
- A. turda (Ellenberger, 1974)
- A. minutus (Ellenberger, 1974)
- A. perdiciforma (Ellenberger, 1974)
- A. natatilis (Ellenberger, 1974)
- A. levicauda (Ellenberger, 1974)
- A. dodai (Ellenberger, 1974)
- A. longicauda (Ellenberger, 1974)
- A. moghrebensis Biron & Dutuit, 1981
- A. pienkovskii Gierlinski, 1991
- A. karaszevskii (Gierlinski, 1991)
- A. moabensis (M.G. Lockley, S.Y. Yang, M. Matsukawa, F. Fleming, & Lim, 1992)
Bibliographia
recensere- Colbert, Edwin H. 1962. Dinosaurs. Hutchinson & Co. Ltd.