Hannibal

Punicus dux
(Redirectum de Annibal)

Hannibal (Punice 𐤇𐤍𐤁𐤏𐤋, Graece Ἀννίβας; natus anno 247 a.C.n.; mortuus anno 183 a.C.n.) fuit dux Carthaginiensis qui Secundum Bellum Punicum cum re publica Romana gessit. Carthaginienses cum maxime florebant (inter 216-209), Hannibale duce imperium Africae Septentrionalis, Hispaniae septentrionalis atque australis, nonnullarumque Italiae australis regionum obtinebant, quare adeo valebant, ut multae gentes, quae Siciliam et Italiam septentrionalem incolebant, a Romanis desciscerent. Quod bellum ex hac Romanorum Carthaginiensiumque controversia ortum est, Titus Livius rerum scriptor hisce verbis describit: "licet mihi praefari . . . bellum maxime omnium memorabile quae unquam gesta sint me scripturum."

Wikidata Hannibal
Res apud Vicidata repertae:
Hannibal: imago
Hannibal: imago
Nativitas: 247 a.C.n.; Karthago
Obitus: 183 a.C.n.; Libyssa
Patria: Karthago

Familia

Genitores: Hamilcar Barca;
Coniunx: Himilce
Proles: Haspar Barca
Familia: Barcas

Biographia

recensere

Multis proeliis commissis pugnaque illa Romanis fatalissima apud Cannas facta maximam vero victoriam peperit. Hannibal voluit vastare Romam. Filius Hamilcaris fraterque Hasdrubalis Hannibal ipse Carthagine natus est. Postquam bello superiori Romanorum Hamilcar pater exercitui Carthaginiensi in Sicilia praefuit, Carthaginiensibus victis in patriam regressus urbem contra hostes Africanos defendit. Postea, ut novas regiones in dicionem Carthaginiensium redigeret, Hispaniam petere statuit et cum exercitu Carthagine profectus est filiis comitantibus. Illic divitiis prudentia atque audacia paratis gentibusque nonnullis subactis urbem condidit, cui nomen "Novam Carthaginem" imposuit. Hannibal Himilcem, principissam Oretanorum, uxorem duxit.

 
Hannibal cum elephantis Alpes transit.

Cum is de vita decessisset, Hannibal equitatui praefectus est, dum Hasdrubal frater summam imperii obtinet. Hoc autem interfecto, exercitus illi imperium detulit. Quomodo Hannibal, viginti quinque annos natus, imperator factus est tresque annos cum nonnullis Hispaniae gentibus bellum gessit. Hannibal invasit Saguntum, quae civitas cum Romanis foederata erat, vi et armis expugnavit. Hac causa cognita Romani bellum Poenis inferendum statuerunt. Navibus carens Hannibal primum saltum Pyrenaeum, tum, cum apud Rhodanum flumen pugnavit contra Scipionem Africanum, Alpes transiit, quas nemo umquam ante eum cum exercitu transire ausus erat. Cornelius Nepos in libris, quos de viris illustribus scripsit, tradit eum vias tantopere patefecisse ac munivisse, ut elephanti ipsi ire possent, ubi antea vix unus homo poterat repere.

Is, cum in Italiam pervenisset, Publium Scipionem apud Trebiam flumen et apud Lacum Trasimenum devicit. Etruriam petens, in itinere tam gravi morbo oculorum adfectus est, ut numquam postea dextro oculo bene uteretur. Apud Cannas exercitum Romanorum ingentem prudentia atque audacia superavit et Aemilium Paullum consulem interfecit. Hoc proelio commisso consilium cepit sociis Romanorum parcendi et Romam proficiscendi. Neque tamen cum Capuenses et Syracusii eum adiurarent, id, quod voluit, consequi neque Romanos, qui aciem instruxerunt, acie devincere potuit. Quamquam verisimile est eum Romam expugnare noluisse, tamen statum civitatis Romanae labefactare voluit. Capua et Syracusis a Romanis iterum expugnatis, Scipionis filius, cum in fines a Carthaginiensibus occupatos profectus Novam Carthaginem expugnavisset, classem Romanorum in Africam appulsus est.

Hannibal igitur ad patriam defendendam revocatus totis cum copiis apud Zamam ad internecionem paene redactus est. Quare Romani se periculo Punicorum liberare potuerunt.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hannibalem spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Black Past