Wikidata-logo.svg Anna Dacier
Res apud Vicidata repertae:
Anna Dacier: imago
Anna Dacier: subscriptio
Nativitas: 5 Augusti 1645; Preuilly-sur-Claise
Obitus: 17 Augusti 1720; Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: Le Fèvre

Officium

Munus: philologus

Familia

Genitores: Tanaquillus Faber;
Coniunx: Andreas Dacier

Anna Tanaquilli Fabri filia vel Anna Dacier[1] (nata sub nomine Anne Lefebvre 5 Augusti anno 1647 in Preuilly-sur-Claise et mortua 17 Augusti 1720 Lutetiae) fuit philologa et interpres litterarum Graecarum et Latinarum in lingua Francogallica. Fuit filia Tanaquilli Fabri et uxor Andreae Dacier, ambo Academiae Salmuriensis familiares; scientiam profundam linguarum Classicarum a patre imbibit. à Preuilly-sur-Claise le 5 août 1647 et morte au Louvre à Paris le 17 août 1720, est une philologue et traductrice française.

Patre Annae anno 1672 mortuo Petrus Daniel Huetius tutelam eius gerebat. Callimachum Anna anno 1674 cum versione Latina et notis edidit. Ad usum Delphini Florum (1674), Aurelium Victorem (1681), Eutropium (1683), Dictym et Daretem (1684) edidit.

Anno 1681 Anacreontem et Sappho Francogallice vertit. Postea Terentii comoedias omnes, Plauti Amphitruonem, Rudentem et Epidicum, Aristophanis Nubes et Plutum oratione soluta Francogallice vertit. Iliadem tali modo factam anno 1699 edidit et Odysseam anno 1708; hoc est Annae opus magnum.

Contra Antonium Houdar de la Motte de versionibus Homeri querelam famosam libro suo Des causes de la corruption du goût (Gustus corrumpendi causae) incipit necnon contra Hardouinum scripsit.

Aegidius Menagius opus suum Historia mulierum philosopharum anno 1690 divulgatum Annae Dacier dicavit.

OperaRecensere

  • Des causes de la corruption du goust. Lutetiae: Rigaud, 1714 Textus
  • Homère défendu contre l'Apologie du r. p. Hardouin, ou Suite des causes de la corruption du goust. Lutetiae: Jean-Baptiste Coignard, 1716 Textus
 
Anne Dacier

EditionesRecensere

  • L. Annaei Flori Rerum Romanarum epitome, interpretatione et notis illustravit Anna, Tanaquilli Fabri filia, in usum Delphini (1674)
  • Καλλιμάχου Κυρηναίου Ὕμνοι: Callimachi Cyrenaei hymni, epigrammata et fragmenta, cum notis Annae Tanaquilli Fabri filiae (1675)
  • Dictys Cretensis De bello Trojano, et Dares Phrygius de excidio Trojae, interpretatione et notis illustravit Anna Tanaquilli Fabri filia jussu Christianissimi regis in usum serenissimi Delphini (1680)
  • Sex. Aurelii Victoris Historiae Romanae compendium, interpretatione et notis illustravit Anna Tanaquilli Fabri filia jussu Christianissimi Regis in usum Serenissimi Delphini (1681)
  • Eutropii Historiae Romanae breviarium notis et emendationibus illustravit Anna, Tanaquilli Fabri filia (1683)

VersionesRecensere

  • Les poésies d'Anacréon et de Sappho traduites, aves des remarques, par Mlle. Le Fevre (1681)
  • Trois comédies de Plaute (1683; nova ed. cum textu Latino, 1691)
  • Le Plutus et les Nuées d'Aristophane, traduits, avec des remarques et un examen de chaque pièce selon les règles du théâtre, par Mlle. Le Fèvre (1684)
  • Les comédies de Terence (1688)
  • Les vies des hommes illustres de Plutarque, traduites en François, avec des remarques, par Mr. et Me. Dacier (1695)
  • L'Iliade, traduite avec des remarques par Mme. Dacier (1699; 2a ed., 3 voll. 1719)
  • Les comédies de Terence, tr. par mme [A.] Dacier, avec des remarques (3a ed. 1699)
  • Dictys Cretensis et Dares Phrygius de bello Trojano in usum Delphini cum interpretatione A. Daceriae (1702)
  • L'Odyssée, traduite avec des remarques par Mme. Dacier (3 voll. 1716)

NotaeRecensere

  1. Sive, ut editiones Amstelodami, Anna Daceria.

BibliographiaRecensere

  • Edmond Cary, Les grands traducteurs français, Genava: Georg, 1963
  • Émile Egger, L'Hellénisme en France, vol. 2. 1869
  • Enrica Malcovati, Madame Dacier. Florentiae: Sansoni, 1952
  • Paul Mazon, Mme Dacier et les traductions d'Homère en France. Oxonii: Clarendon Press, 1936
  • Hippolyte Rigault, Histoire de la querelle des anciens et des modernes. 1856
  • Duc de Saint-Simon, Mémoires vol. 3
  • Charles Augustin Sainte-Beuve, Causeries du lundi vol. 9
  • Giovanni S. Santangelo, Madame Dacier, una filologa. Romae: Bulzoni, 1984

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  • Encyclopædia Britannica • Internet Encyclopedia of Philosophy
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!