Anaemia
Anaemia[1] (a Graeco ἀναιμία 'carentia sanguinis') est deminuta sanguinis facultas oxygenium transferendi, saepe indicium morbi. E reducta generatione erythrozytorum vel aucta deiectione vel mala distributione in corpore haec deminutio explicetur. In anaemiis diagnoscendis cognitio copiae haemoglobini et in sanguine et intra singulos erythrozytos, atque voluminis singulorum erythrozytorum momentum habet.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Valores terminales
recensereSpecies generis vel aetas | Hb valor terminalis (g/dl) | Hb valor terminalis (mmol/l) |
---|---|---|
Infantes (0.5–5.0 annorum) | 11.0 | 6.8 |
Pueri (5–12 annorum) | 11.5 | 7.1 |
Adulescentes (12–15 annorum) | 12.0 | 7.4 |
Feminae non gravidae (>15 annorum) | 12.0 | 7.4 |
Feminae gravidae | 11.0 | 6.8 |
Masculi (>15 annorum) | 13.0 | 8.1 |
Differentia
recensereAnaemia est symptoma deminutionem copiae haemoglobini indicans. Non semper, sed saepissime numerus quoque erythrocytorum reductus est. Causae variae notae sunt sicut erythrocytorum formatio reducta in medulla ossium, et detractio aucta ' in splene (→splenomegalia). Igitur anaemia detrimentum corporis sive vulnerum sive morbi causa indicat, per exempla:
- Vulnus/vulnera
- Infectio/inflammatio
- Anaemia sideropenica / "chlorosis" (Fe++↓)
- Haemoptysis
- Morbi oncologici
- Morbi haematologici
- Morbi ventriculi et intestini, nonnumquam cum haematochezia
- Morbi renum et vesicae, nonnumquam cum haematuria
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Kraus 1844.
- ↑ World Health Organization (2008). Worldwide prevalence of anaemia 1993–2005. Geneva: World Health Organization. ISBN 978-92-4-159665-7
Bibliographia
recensere- Beutel, G., et alii. 2003. Anämie auf einen Blick. Stutgardiae: Thieme Verlag. ISBN 9783131378811.
- Kraus, L. A. 1844. Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon. Ed. tertia. Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
- Wick, M., et alii. 2002. Eisenstoffwechsel, Anämien: Diagnostik und Therapie: Neue Konzepte bei Renaler Anämie und Rheumatoider Arthritis. Vindobonae: Springer Verlag. ISBN 9783211838020.