Andreas Anatolii filius Zaliznjak (Russice Андрей Анатольевич Зализняк, tr. Andrej Anatol'evič Zaliznjak; Moscuae natus die 29 Aprilis 1935, ibidem mortuus die 24 Decembris 2017) fuit linguista Sovieticus et Russicus, qui linguisticae historicae et dialectologiae peritus, alumnus et dein professor facultatis philologicae Universitatis Publicae Moscuensis Lomonosovianae, socius correspondens Academiae Scientiarum URSS ab anno 1987, socius ordinarius Academiae Scientiarum Russicae ab anno 1997, Praemio Publico Foederationis Russicae (anno 2007) nonnullisque aliis praemiis ornatus. Notus est ob operibus suis de derivatione et accentu Russicis. Ad studium tabularum e cortice betulino Novogardiensium et Narrationis de expeditione Inguaris (Слово о плъку Игорєвѣ) contribuit.

Wikidata Andreas Zaliznjak
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Zaliznjak: imago
Andreas Zaliznjak: imago
Nativitas: 29 Aprilis 1935; Moscua
Obitus: 24 Decembris 2017; Moscua
Patria: Unio Sovietica, Russia

Familia

Coniunx: Elena Viktorovna Paducheva
Proles: Anna Zaliznyak

Memoria

Sepultura: Troyekurovskoye cemetery

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Zaliznjak spectant.
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия •