Andreas Ansip
Andreas, vulgo Andrus Ansip (Tarbati natus die 1 Octobris 1956) est politicus Estonicus et Europaeus.
Andreas Ansip alumnus est universitatis Tartuensis, ubi chemiae studuit, et academiae agronomicae in eadem urbe institutae. Olim factionis communisticae sodalis, se ad factionem reformationis adiunxit et ab anno 1998 ad 2004 magister urbi Tartu meruit, et hoc anno praeses factionis electus est. Die 31 Martii 2005 a praeside Arnoldo Rüütel ad rectionem constituendam convocatus est. Ita primus minister a die 13 Aprilis eiusdem anni usque ad 26 Martii 2014 fuit, quo die officium resignavit ut qui commissarius Europaeus selectus esset. Quod munus die 1 Novembris 2014 suscepit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Andream Ansip spectant. |
Edgarus Savisaar 1990 • Titus Vähi 1992 • Martinus Laar 1992 • Andreas Tarand 1994 • Titus Vähi 1995 • Martinus Siimann 1997 • Martinus Laar 1999 • Siim Kallas 2002 • Iohannes Parts 2003 • Andreas Ansip 2005 • David Rõivas 2014 • Georgius Ratas 2016 • Kaja Kallas 2021 | |