Kaja Kallas (Tallinnae in urbe die 18 Iunii 1977 nata) est politica Estoniae et Unionis Europaeae.

Wikidata Kaja Kallas
Res apud Vicidata repertae:
Kaja Kallas: imago
Kaja Kallas: imago
Nativitas: 18 Iunii 1977; Tallinna
Patria: Estonia

Familia

Genitores: Siim Kallas; Kristi Kallas
Coniunx: Arvo Hallik

Filia est politici Siim Kallas qui primus minister commissusque Europaeus fuit. Alumna est universitatis Tartuensis, ubi iuribus Europaeis studuit. In rebus oeconomicis apud scholam commercialem Estoniensem erudita est. Iuris consulta praeceptrixque in iuribus operam dedit.

Socia factionis reformationis Estonicae, legata parlamento Estonico ab anno 2011 usque in 2014, legata est parlamento Europaeo ab hoc anno usque in 2018. Quo anno dux factionis suae electa est. Factio comitiis anni 2019 prima accedit sed per coniunctionem factionum conservativarum superata est. Primus minister conservativus Georgius Ratas die 13 Ianuarii 2021 propter largitiones a factione sua nefarie acceptas demissionem suam protulit. Kaja Kallas, coniunctione factionum reformationis e novo instructa, die 25 eiusdem mensis prima ministra inaugurata est.

  • 2018 : MEP: 4 aastat Euroopa Parlamendis ("Legata Europaea: quattuor annos apud parlamentum Europaeum")

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Store norske leksikon
Consilium ministrorum Kaja Kallas 2021–

Jaak Aab (2022–) • Taavi Aas (2022–) • Lea Danilson-Järg (2021–2022) • Piret Hartman (2021–2022) • Kristian Jaani (2022–) • Kristjan Järvan (2021–2022) • Kaja Kallas • Madis Kallas (2021–2022) • Liina Kersna (2022–) • Tanel Kiik (2022–) • Urmas Kruuse • Lauri Läänemets (2021–2022) • Kalle Laanet (2022–) • Maris Lauri (2022–) • Eva-Maria Liimets (2022–) • Tõnis Lukas (2021–2022) • Tõnis Mölder (2022–) • Anneli Ott (2022–) • Keit Pentus-Rosimannus • Peep Peterson (2021–2022) • Hanno Pevkur (2021–2022) • Signe Riisalo • Erki Savisaar (2021–2022) • Urmas Reinsalu (2021–2022) • Riina Sikkut (2021–2022) • Riina Solman (2021–2022) • Andreas Sutt (2022–) • Tiit Terik (2021–2022)