Unam legis e paginis de
disserentibus

Anarchy-symbol.svg
Proudhon et liberi. Tabula a Gustavo Courbet anno 1865 picta.
Petrus Kropotkin, vir anarcho-communista, credidit opifices se suorum sponte ex animo anarchistico ordinaturos esse ut bona omni societati humanae commune efficerent.

Anarchismus socialis, etiam anarchismus socialisticus[1] et socialismus anarchisticus[2] appellatus, atque aliquando invicem socialismus libertarianus,[1] libertarianismus laevus,[3] et anarchismus laevus[4] nuncupatus, est philosophia socialis cuius nomen Ioannes Baldelli primum anno 1971 pro titulo libri[5] usurpavit, in quo constitutionem societatis ethicae ex iudicio anarchistico proposuit. Hodie nomen usitatius duo anarchismi genera lata distinguit, quorum unum est collectivismus, alterum anarchismus individui.

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 Geoffrey Ostergaard, "Anarchism," in The Blackwell Dictionary of Modern Social Thought (Oxoniae: Blackwell Publishing), 14.
  2. Pierre-Joseph Proudhon, What is Property? (1893), 118.
  3. Bookchin, Murray (1995). Social Anarchism Or Lifestyle Anarchism: An Unbridgeable Chasm. AK Press 
  4. Paul Thagard, Coherence in Thought and Action (MIT Press, 2002), p. 153.
  5. Anglice Social Anarchism (Aldine-Atherton, 1971, ISBN 0202241041).

Nexus interni

Nexus externiRecensere