Altmannus Pataviensis

episcopus catholicus

Altmannus Pataviensis (vel Passaviensis), natus sub 1015 in Vestfalia, mortuus die 8 Augusti 1091 in Zeiselmauer (commune Austriae Inferioris) fuit episcopus dioecesis Passaviensis, qui Sanctus colitur.

Wikidata Altmannus Pataviensis
Res apud Vicidata repertae:
Altmannus Pataviensis: imago
Altmannus Pataviensis: imago
Nativitas: 1015; Westfalia
Obitus: 8 Augusti 1091; Cannabiaca
Patria: Germania

Memoria

Sanctus (feriae die 8 Augusti)
Altmannus Pataviensis

Altmannus inter 1013 et 1020 natus, nobili genere Saxonico ortus, scholam cathedralem Paderbornensem frequentavit, quam postea ipse moderatus est. Praepositus Aquisgrani, tum capellanus aulicus imperatoris Henricus III et canonicus Goslariae fuit.

Anno 1065 episcopus Pataviensis factus in clero reformando operam consumpsit. Monasteria Canonicorum Regularium S. Nicolae (1070) Bataviae Bavariae et Abbatiam Gottwicensem (1083) in Austria Inferiore, quae anno 1094 in monasterium Benedictinum immutata est, condidit, monasteria Sancti Floriani, Cremifanensis, Mellicensis et Sancti Hippolyti reformavit et ibi ecclesias lapideas aedificari iussit.

Anno 1074 decreta Gregorii VI. papae ecclesiae reformandae promulgavit. In lite de investitura ad causam papae se adiunxit, anno 1076 dietae imperiali Wormatiensi non interfuit et regem Rudolphum de Rheinfelden contra Henricum IV. adiuvit. A sectatoribus Henrici IV., qui 1077/1078 Bataviam Bavariae populati sunt, urbe depulsus est. Episcopalia iura dominica super urbem amissa comiti castrensi Udalrico ab imperatore constituto translata sunt.

Annis 1079 et 1080 Altmannus Romae synodis tempore quadragesimali habitis interfuit. Legatus et vicarius apostolicus Germaniae nominatus animum Leopoldi II. Babenbergensis, ducis Austriae, pro partibus papae conciliavit. Anno 1085 ab imperatore episcopatu dimissus plerumque in territorio Leopoldi II. Babenbergensis commoratus est.

Mortuus in Zeiselmauer in Abbatia Gottwicensi sepultus est. Loco sancti cultus est, quamquam non est canonizatus. Dies festi est 8 Augusti.

Bibliographia

recensere
  • Egon Boshof: Altmann von Passau. In: Lexikon der Heiligen und der Heiligenverehrung. (A-H), Friburgi Brisgoviae 2003, ISBN 3-451-28191-0
  • J. Oswald: Altmann. In: Lexikon für Theologie und Kirche. 2. Ed., Vol. 1. Friburgi Brisgoviae 1957
  • Christine Tropper: Der heilige Altmann. In: 900 Jahre Stift Göttweig 1083-1983. Ein Donaustift als Repräsentant benediktinischer Kultur. Ausstellungskatalog, in Abbatia Gottwicensi 1983.
  • Gregorius M. Lechner: Sankt Altmann. Bischof von Passau, Leben und Wirken. In Abbatia Gottwicensi 1991

Nexus externi

recensere

Fons lemmatis: de:Altmann von Passau