Alta planities Iranica
Alta planities Iranica[1] (Persice فلات ایران) est planities elevata maxima, quae Iraniam Pakistaniamque et Afganiam, paene totas occupat necnon Turcomanniae partem. A demissione Mesopotamica ad Indi vallem extenditur. Sinus Persicus et mare Arabicum margines planitiei Iranicae meridionales alluunt. Zagrium, Ariobarzanes, Turcomano-Chorassanici (quorum pars Parthau) aliique montes partes altae planitiei Iranicae sunt. Flumina eius maxima sunt Pasitigris, Arius, Etymander. Sicca et deserta maior pars planitiei Iranicae est et pluviis paene caret.
Notae
recensere- ↑ Verbum Domini, vol. 32-33, 1932, p. 379; Nemesii Gonsalez Caminero SI Historia philosophiae, I. Philosophia antiqua. Pars 2. Cyclus Hellenisticus, Romae 1960, p. 15.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 36°17′0″N 59°3′0″E • Thesaurus Getty |