Alpis superior (Transitus)

Alpis superior est transitus alpinus inter vicum Andermatt pago Urania et vicum Sedrun pago Grisonia in Helvetia.

Via et ferrivia apud transitum Alpis superioris.

Per transitum altitudinis 2044 metra super maris aequor in area nominata Alpis superior via et linea ferriviae ducunt. Vallis alpis superioris pars territorii communis Andermatt est. A lacu sub transitu flumen Rusa Alpis superioris oritur, prima pars Rusae.

A summo transitu callis super transitum Fellilücke ad vicum uraniensem Gurtnellen pedibus adhibetur.

Prope transitum ad meridiem Lacus Tuma fons fluminis Rheni situs est.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Transitum spectant.