Callis
Callis (-is, m.), semita pedibus pecoris trita (Serv. ad Virg. Aen. iv.405; Isidor. Orig. xv.16 §10).. Semitae oviles in partibus montanis Campaniae et Apuliae rei publicae Romanae erant et aliquanti pretii erant. Itaque plerumque unus ex quaestoribus illos calles ut provinciam suam habebat; ob eam rem verba Callium provincia. Officia principalia eius quaestoris erant:
- recipere scripturam, vectigalia solvenda pro iure pascendi,
- protegere vitam bonaque in his regionibus feris et montanis.
Cum senatus quosdam consules deprimere volebat, eis provincias eorum curam silvarum et callium ovilium delegare conati sunt (Tac. Ann. iv.27; Suet. Caes. 19, Claud. 29; locus ultimus, autem, incertus est).
Callis origo verbi Hispanici calle (= via) est.
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Perseus Project, Serv. ad Virg. Aen. iv.405
- LacusCurtius, Isidor. Orig. xv.16 §10
- The Latin Library, Tac. Ann. iv.27
- LacusCurtius, Suet. Caes. 19
- LacusCurtius, Claud. 29
Hic articulus res libri A Dictionary of Greek and Roman Antiquities continet.