Alexandra Kołłątaj
Alexandra Michaelis filia Kołłątaj[1] seu Kollontaj (Russice Александра Михайловна Коллонтай, tr. Aleksandra Michajlovna Kollontaj, nata Домонтович, tr. Domontovič die 31 Martii 1872 Petropoli, mortua die 9 Martii 1952 Moscuae) fuit particeps motus socialistici, rerum novarum fautrix ac discipula placitorum Marxianorum Russica, ab anno 1915 socia factionis Bolsevicorum, post Revolutionem Octobrem Russicam rerum politicarum perita necnon ab anno 1923 legata (prima mulier in hoc officio) Sovietica.
Etiam erat feministria et ius amoris liberi contra matrimonium atque ius abortionis affirmavit.
Nota
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Alexandram Kołłątaj spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |