Alexander Christophori filius Vostokov (Russice Александр Христофорович Востоков, tr. Aleksandr Christoforovič Vostokov), vero nomine Alexander-Valdemarus Osteneck (Theodisce Alexander-Waldemar Osteneck), filius spurius baronis de Osten-Sacken, natus die 16 Martii[1] 1781 in Arensburg (nunc Kuressaare) in Osilia insula (tunc ad Imperium Russicum, nunc ad Estoniam pertinenti), mortuus die 8 Februarii[2] 1864 Petropoli, erat philologus, poeta et interpres Russicus, ab anno 1820 socius Academiae Russicae (Rossicae), ab anno 1841 socius ordinarius Academiae Scientiarum Petropolitanae.

Wikidata Alexander Vostokov
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Vostokov: imago
Alexander Vostokov: imago
Nativitas: 16 Martii 1781; Kuressaare
Obitus: 8 Februarii 1864; Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Nomen nativum: Alexander Woldemar Osteneck

Familia

Familia: Osten-Sacken

Memoria

Sepultura: Sepulchretum Volkoviense Petropolitanum

Carminum lyricorum Vostokovi collectio anno 1806 edita est. Alexandro Radiščev genere dicendi propinquus erat. Notus est ut conditor doctronae de versu Russico et linguisticae comparativae Slavicae in Russia atque auctor librorum de grammatica linguae Russicae hodiernae. Inter alia opera sua, dictionarium linguae Slavicae ecclesiasticae creavit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Vostokov spectant.
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
 
Scientia

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!

 
David's face

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!