Alexander Iosephus Antonius Anastasius Volta (Comi natus die 18 Februarii 1745; ibidem die 5 Martii 1827 mortuus) fuit physicus Italicus. Ratio inter Alexandrum Voltam illustrem Comensem et potentissimos physicos Europaeos magni momenti videtur esse.

Wikidata Alexander Volta
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Volta: imago
Alexander Volta: imago
Nativitas: 18 Februarii 1745; Novum Comum
Obitus: 5 Martii 1827; Novum Comum
Patria: Ducatus Mediolanensis, Res Publica Cisalpina, Regnum Italiae, Regnum Langobardiae et Venetiae

Familia

Coniunx: Teresa Peregrini
Proles: Zanino Volta

Memoria

Sepultura: tomb of Alessandro Volta

Insignia heraldica

Alexander Volta: insigne
Alexander Volta: insigne
 
Alexander Volta.

Volta diu investigationi et scientiae libellorum conscriptioni, postea institutioni in Universitate Ticinensi (Papiae) et electricorum instrumentorum cogitationi atque ipsi confectioni se tradidit. Etiam ante pilae inventionem, studia sua ei paraverunt magnam famam et facultatem peregrinandi ad doctrinas exponendas, disceptandas cognoscendasque. Excultus, modestus et prudens homo, potestati obnoxius et Catholicus persuasus, erat: scientiae virtutibus suis mandata accepit, sed summo studio et alacritate publicorum civiliumque casuum non particeps fuit.

Alexander Volta nullo magistro doctrinam adeptus est: omnia per se ipse didicit; sua prima opera, maxime ad res electricas pertinentia, eum duxerunt ad construendum Elektrophoron, electrostaticarum machinarum exemplar inductione. Cum cognovisset electrophysiologicas observationes factas ab Aloisio Galvano de mortuis ranis, Volta incohavit studia quae eum duxerunt ad reperendum effectum quod ex eo nomen cepit et ad pilae inventionem.

Volta effectus est res consistens in cooriendo differentiae potentialis inter duos conductores cum coniunguntur.

Pilae inventum in electrici roboris usu positum initium fecit. Volta aeriformis corporis amplificationem quoque perspexit, cum aquarum vaporis et aeris amplificationis thermicae legem semper eodem pressu reperiret, ante Gaium Lussacem et Daltonem.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Voltiana, nel primo centenario della pila: contributo del R. Liceo-Ginnasio alle onoranze a Volta. Comi, 1899 Textus apud Internet Archive
  • Giuliano Pancaldi, Volta: Science and culture in the age of enlightenment. Princetoniae: Princeton University Press, 2003

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Volta spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon •
  • Opera (Italiane)
  • Biographia (Anglice)