Alexander Athanasii filius Potebnja (Russice Александр Афанасьевич Потебня, tr. Aleksandr Afanas'evič Potebnja; Ucrainice Олександр Опанасович Потебня, tr. Oleksandr Opanasovyč Potebnja; 22 Septembris 183511 Decembris 1891) fuit philologus et philosophus Ucrainicus Russicus, alumnus et ab anno 1875 professor Universitatis Charcoviensis, ab anno 1877 socius correspondens Caesareae Academiae Scientiarum Petropolitanae.

Wikidata Alexander Potebnja
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Potebnja: imago
Alexander Potebnja: imago
Nativitas: 10 Septembris 1835; Romensky Uyezd
Obitus: 29 Novembris 1891; Charcovia
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: St. John Useknovensky cemetery, Thirteenth City Cemetery, Kharkiv

Ad theoriam linguisticae (ut plurimum linguisticae generalis, phoneticae, morphologiae, syntaxis et semanticae), eruditionem vulgaris atque ethnographiam studia sua applicavit. Ad studium dialectorum Slavicorum et grammaticam historicam comparativam multo contribuit. Problemata connectionum inter linguam et cogitationem ac linguam et nationem atque quaestiones originis linguae explorabat. Scholam linguisticam Charcoviensem condidit.

Opera docta semper Russice scribebat, sed Odysseam Homeri Ucrainice vertere temptavit, cuius laboris fragmenta e libris III, VII et VIII Odysseae servata sunt[1].

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Райнов Т. А. А. Потебня. — Petropoli, 1924.
  • Чехович К. Олександер Потебня: Укр. мислитель-лінгвіст. — Varsoviae, 1931.
  • Булаховский Л. А. Александр Афанасьевич Потебня. — Kioviae, 1952.
  • Білодід О. І. Граматична концепція О. О. Потебні. — Kioviae, 1977.
  • Mocchiutti E. Struttura e evoluzione della parola in Potebnja. — Utini, 1983.
  • Франчук В. Ю. А. А. Потебня: Книга для учащихся. — Moscuae, 1986.
  • Fizer J. Alexander A. Potebnja's Psycholinguistic Theory of Literature: A Metacritical Inquiry. — Cantabrigiae (Mass.), 1987.
  • Вільчинський Ю. Олександр Потебня як філософ. — Leopoli, 1995.
  • О. О. Потебня й актуальні питання мови та культури: Збірник наукових праць. — Kioviae, 2004.
  • Франчук В. Ю. Олександр Опанасович Потебня: Сторінки життя і наукової діяльності. — Kioviae: Видав. дім Д. Бураго, 2012.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Potebnja spectant (Potebnya, Oleksandr Potebnia).
  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie