Alexander Alexandri filius Aljab'ev (Russice Александр Александрович Алябьев, tr. Aleksandr Aleksandrovič Aljab'ev; 15 Augusti 17876 Martii 1851) fuit compositor, clavicen et syntonarius Russicus.

Wikidata Alexander Aljab'ev
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Aljab'ev: imago
Alexander Aljab'ev: imago
Nativitas: 4 Augusti 1787; Tobolium
Obitus: 22 Februarii 1851; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Alexander Alyabyev;

Memoria

Sepultura: Simonov Monastery

Aljab'ev anno 1810 opera sua musica prima publicavit. In Bello Patrio anni 1812 participavit, dein etiam militia funxit antequam anno 1823 dimissus est. Anno 1825, inter siccarios accusatus, exsilio in Siberiam affectus est. Post tres annos incarcerationis, ab anno 1828 Tobolii, annis 1832 et 1833 in Caucaso, dein a 1833 ad 1834 Orenburgi, postquam autem in gubernio Moscuensi, et ab anno 1843 Moscuae habitabat.

A musica populorum Imperii Russici attractus, cantiones populares Caucasicas, Baschkiricas, Chirgisicas, Turcomannicas, Tataricas et Ucrainicas exscripsit. Ipse circa 200 fabulas canticas (quarum notissima est «Соловей», i.e. Luscinia, versibus Antonii Delvig utens), 7 melodramata, 20 comoedias musicales multaque alia opera musica creavit.

Bibliographia

recensere
  • Тимофеев Г. Н. А. А. Алябьев: Очерк жизни и творчества. — Moscuae, 1912.
  • Штейнпресс Б. С. Страницы из жизни Алябьева. — Moscuae, 1956.
  • Штейнпресс Б. С. Алябьев в изгнании. — Moscuae, 1959.
  • Доброхотов Б. В. Александр Алябьев: Творческий путь. — Moscuae, 1966.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Aljab'ev spectant.