Achilleon
Achilleon[1] (Graece Ἀχίλλειον) fuit oppidum antiquum in ora Troadis regionis, hodie in provincia Çanakkale prope vicum Yeniköy situm. A Sigeo et Scamandri ostio circiter 8 kilometra aberat; ibi sepulchrum Achillis et Patrocli viatoribus ostendebatur.[2]
Saeculo sexto a.C.n. a Mytilenaeis (urbs Lesbi insulae) propugnaculum conditum est contra Sigeum oppidum, quod Athenienses ibi exstruxerant. Temporibus Hellenisticis vicus ad Ilium civitatem pertinebat. Nomen traxit a dicto busto Achillis, quod iam Alexander Magnus, dein Iulius Caesar, Germanicus et Caracalla visitaverunt.
Adnotationes
recensere- ↑ Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter. Aliquando Achillion vel Achilleum scriptum.
- ↑ Plinius, Naturalis historia V.125. Cf Cicero, Pro Archia 24.
Plura legere si cupis
recensere- G. Radet, "Note sur l'histoire d'Alexandre IIː les théores thessaliens au tombeau d'Achille", Revue des Études Anciennes, 1925ː 81-93
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 39°54′48″N 26°9′20″E • Pleiades |