Acetylcholinum

compositum chemicum
(Redirectum de Acetylocholinum)

Acetylcholinum[1] sive acetylocholinum[2] est substantia chemica organica cum effectu neurotransmissoris systematis nervosi et centralis et peripherici. Eius nomen ex structura chemica derivatur; id enim ester ex acido acetico et cholino est.

Forma moleculae acetylcholini.

Historia

recensere
 
Amanita muscaria muscarinum venenum format, quod ad receptoria acetylcholini agit.

Saeculi 19 parte secunda investigationes effectuum Amanitae muscariae fungi ad functiones corporis physiologicos organorum descriptae sunt[3]. Vero, acetylcholini ipsius et nomen et significatio non prius ab anno 1914 a Erwins proposita est[4], ut anno eodem ab Dale relationis inter muscarinum et functionem acetylcholini[5]. Acetylcolinum "synthetic muscarine" (muscarinum syntheticum) aestimatum est; uno tempore ad "nicotine" action (actionem nicotinicam) mentio facta est. Tum autem destinctio clara inter actiones et muscarinicas et nicotinicas ad id tempus incerta erat.

Natura chemica

recensere

Acetylcholinum, formula summarum C
7
H
16
NO
2
, est substantia chemica organica, molecula cholini, quae ester cum grege acetyli (ex acido acetico s. acido ethanoico) format.

Systema cholinergicum

recensere
 
In corporis peripheria acetylcholinum est mediator principalis motuum muscularum (transmissione ab nervo ad musculum)

Systema cholinergicum est summa structurarum, quibus synapses cholinergicae vel receptoria cholinergica insunt.

Inveniuntur in mammalia in eorum systemate nervorum et centralis et peripherico. In corporis peripheria acetylcholinum est

  • mediator principalis motuum muscularum (transmissione ab nervo ad musculum).

Intra systema nervosum centrale greges tres transmissionis cholinergicae descripti sunt:

Medicamenta anticholinergica

recensere

Non pauca medicamentorum effectus anticholinergicos ostendunt, i. e., quod effectus cholinergicos inhibent vel supprimunt.

Demonstratum est imprimis in senectute usum medicamentorum cum effectibus anticholinergicis periculosum esse: Periculum dementiae crescit[6].

Bibliographia

recensere

Historia

recensere

Dementia effectibus contra acetylcholinum

recensere

Nexus interni

Nexus externus

recensere