Acca Larentia
Acca Larentia vel Acca Larentina fuit in mythologia Romana mulier cultu publico post mortem honorata, cuius dies festus, Larentalia dicta, die 23 Decembris (a.d. X Kal. Ian.) celebrabatur[1].
Fabulae
recensereDuae Accae Larentiae videlicet fuerunt, nonnumquam partim confusae : altera, nutrix Romuli Remique et uxor Faustuli, magistri pecoris regis Albani[2], qui geminos prope Tiberim inventos domum reportarat atque uxori tradiderat nutriendos. Corpus vulgasse narratur atque ideo "lupam" a pastoribus appellatam esse, quia haec appellatio scortum significabat. Unde mirabilis fabula de vera lupa ubera sua infantibus praebente orta esse a nonnulis auctoribus antiquis putatur. Duodecim filios peperisse dicitur e quibus unus mortuus est in cuius locum Romulum adscivit : illi duodecim fratres primi Fratres Arvales fuerunt[3] ; quod collegium sacerdotum cultui agresti ministrantium per plura saecula Romae floruit.
Altera erat meretrix Anco Marcio regnante Romae famosa, quae cum Hercule in aede dei pernoctavit. Aedituum enim vacui otii pertaesum erat : itaque deum ad tesserarum ludum provocavit, ita ut si vicisset, deus magnificum munus sibi daret, at si contra victus esset, ipse lautam cenam et formosam mulierem deo praebiturus esset. Victus est et promissa servavit : nam Larentiam stipendio conductam cum optimo cibo in templo reclusit. Quae sibi cum deo coisse per somnum visa est. Simili modo Hercules eam hortatus est ut primum hominem mane e templo egredienti sibi occurentem sequeretur. Qui fuit Tarrutius[4] quidam, vir dives et caelebs et iam senior atque forma puellae captus eam uxorem duxit. Deinde marito mortuo ditata populum Romanum testamento heredem fecit : quapropter quotannis sacrum prope tumulum in Velabro Larentiae fiebat.
De cultu
recensereSecundum Varronem Larentinae sive Larentalia erant parentalia[5], id est sacrificium dis Manibus, a flamine Quirinali[6] et pontificibus[7] prope sepulchrum in Velabro peracta. Ita genius "chthonius" mortuorum et fertilitatis (Fratres Arvales) fuisse videtur Larentia.
Multi eruditi (exempli gratia Georgius Dumézil[8]) eandem deam fuisse arbitrantur atque Larunda, mater Larum[9] : nam Lares et ipsi genii quidam mortuorum erant. Ut Lares ita Larunda nomen Etruscum esse potest : fortasse et Accae Larentiae eadem origo est. Si ita esset, sequeretur fabulas supra narratas de Acca Larentia tempore recentiore excogitatas esse : nam Varro Larundam in enumeratione deorum ponit quos rex Sabinus Titus Tatius Romam introduxit[10], quod male cum fabula de nutrice Romuli congruit.
Notae
recensere- ↑ Fasti Antiates Maiores. Macrobius I,10.
- ↑ Sic Titus Livius. Plutarchus vero de subulco meminit.
- ↑ Sic Sabinus Masurius apud Aulum Gellium.
- ↑ Sic apud Plutarchum. A Macrobio Carutius nominatur.
- ↑ Vide etiam Macrobium I,X,17.
- ↑ Sic Aulus Gellius.
- ↑ Cicero, Ad Brutum I,15.
- ↑ La Religion romaine archaïque, Payot, 2000 p.279. Vide etiam Iohannem Bayet, La Religion romaine, Payot, 1976 p.28 et 65.
- ↑ Acca vox puerilis ad matrem appellandam erat, de quo vide Ernout-Meillet, Dictionnaire etymologique de la langue latine, sub verbo.
- ↑ LL V,74.
Fontes
recensere- Aulus Gellius, libro septimo Noctium Atticarum, capitulo septimo.
- Dionysius Halicarnassensis, libro primo Antiquitatum Romanarum cap. LXXXIV,4 et LXXXVII,3 (apud hunc auctorem Laurentia appellatur).
- Macrobius libro primo Saturnaliorum capitulo decimo.
- Origo gentis Romanae capitibus 20-21.
- Ovidius, libro tertio Fastorum 55-58.
- Plutarchus, Vita Romuli IV-V.
- Titus Livius libro primo Ab Urbe condita, capitulo quarto.
- Varro libro quinto de Lingua Latina, capitulo 74 et libro sexto capitulis 23-24.
Plura legere si cupis
recensere- Alexander H. Krappe, "Acca Larentia", American Journal of Archaeology, 1942ː 490-499
- Ana Mayorgas, "Rituel et mémoire féminine à Rome. Le cas d’Acca Larentia et de Tarpéia" in Pratiques religieuses, mémoire et identités dans le monde gréco-romain, Presses Univesitaires de Rennes, 2022ː 285-300
- Arnaldo Momigliano, « Tre figure mitiche: Tanaquilla, Gaia Cecilia, Acca Larencia », in Quarto contributo alla storia degli studi classici e del mondo antico, Romae, Edizioni di Storia e Letteratura, 1969ː 455-485
- Gerhard Radke: Acca Larentia und die fratres Arvales. Ein Stück römisch-sabinischer Frühgeschichte. In: Aufstieg und Niedergang der römischen Welt. Teil I, Bd. 2, 1972ː 421–441
- Kresimir Vukovic, "Virgins and Prostitutes in Roman mythology, Acca Larentia and Gaia Taracia", Latomus, 2015ː 1-26
- Hederich, Benjamin: "Acca Laurentia" - apud: Gründliches mythologisches Lexikon, Lipsiae 1770, col. 18-20
Nexus externi
recensere- Vicimedia communia plura habent quae ad Accam Larentiam pertinent
- Acca1 in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft
- Daremberg et Saglio