Faustulus in mythologia Romana fuit pastor qui Romulum et Remum invenit, infantulos qui in monte Palatino a lupa alebantur. Secundum fabulam, Faustulus et Acca Larentia uxor eius liberos educaverunt.[1][2] Larentia in nonnullis huius mythi translationibus fuit meretrix (quod Latine lupa dici potest). Nomen Faustulus deinde a quadam familia Romana vindicatum est, e qua Sextus Pompeius Fostlus, cum IIIvir monetalis esset, denarium argenteum anno 137 a.C.n. cudi fecit, qui Faustulum, geminos, et lupam depingit[3].

Romulus et Remus a Faustulo excipiuntur. Pictura olearia a Petro de Cortona picta.
Denarius (137 a.C.n.) cum litteris SEX PO FOSTLVS. Faustulus perticae innixus ficos legit dum lupa geminos lactat.
Faustulus in opere tessellato Fontis Mussae in Museo Praehistoriae Valentiano videtur.

Nexus interni

  1. Livius I.4.
  2. Carroll 1984.
  3. Crawford 235/1.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere