Abrahamus Gorlaeus
Abrahamus Gorlaeus (vulgo Abraham van Goorle), natus Antverpiae anno 1549, mortuus Delphis Batavorum 11 octobris 1608, fuit studiosus rerum antiquarum collector, in primis numismatum Romanorum et gemmarum incisarum aut nonnumquam excisarum quas Romani antiqui anulis inserebant sigillandi gratia. Haec dactyliotheca mortuo Gorlaeo ab Anglorum rege Iacobo I empta est, qui filio Cambriae principi eam donavit. In Flandria natus in provincias foederatas et reformatas migrare maluit et anno 1595 Delfi consedit. Hac sententia utebatur quam in frontispiciis legimus ː "Virtus nobilitat".
Opera
recensereNonnulli aequales, inter quos Nicolaum Perescium nominare licet, Gorlaeo litterarum Latinarum imperitiam obiecerunt. Certe libri quos reliquit chalcographis pulcherrimis abundant, longis commentariis vero carent ː
- 1601 ː Dactyliotheca seu annulorum sigillarium quorum apud priscos tam Graecos quam Romanos usus..., sine loco, sive Antverpiae[1] sive Lugduni Batavorum sive Delphis Batavorum (ubi epistula dedicatoria scripta est) excusa est. Tabulae in duas partes divisae sunt ː 196 anuli (cum gemmis) et 148 gemmae (sine anulis), quam priorem partem tantum sui collectanei fuisse adfirmabat auctor. Certe numquam antea tantus numerus gemmarum huius generis in unum coactus erat. Amici Gorlaei poemata in eius honorem ad hanc editionem condidere, qui fuerunt Iosephus Iustus Scaliger, Daniel Heinsius, Hugo Grotius... Praeter epistulam dedicatoriam et breve praeloquium (16 paginae) quo historiam quandam usus anulorum e veterum scriptis concinnabat, hic liber tabulis aenearum iconum constat. Itaque anno 1695 Iacobus Gronovius editionem auctiorem suis commentariis ornatam curavit quae optima habetur[2]. Multae aliae editiones fuere et interim (iam anno 1609 Antverpiae cum Pomponio Gaurico) et postea.
- 1605 ː Abrahami Gorlaei Antverpiani Thesaurus numismatum Romanorum aureorum argenteorum aereorum ad familias ejus urbis spectantium usque ad obitum Augusti, accessere ejusdem paralipomena seu typi numorum Romanorum quos a Fulvio Ursino partim non editos ommino partim non ita editos idem possidet, sine loco[3]. Anno 1609 auctore mortuo epistula dedicatoria regi Francorum Henrico IV addita est. Unde apparet divulgationem huius operis non simplicem fuisse.
- 1607 ː Thesaurus numismatum Romanorum. Sive numi aurei, argentei, aerei ad familias Romanas spectantes usque ad obitum Augusti. Accesserunt typi eorundem numorum quos Fulvius Ursinus omisit aut aliter edidit. Lugduni Batavorum, ex officina typographica Henrici ab Haestens. Dum nummos cimeliarchii sui enumerat Paralipomena, hoc est addenda, edere volebat optimo nummorum reipublicae Romanae thesauro a Fulvio Ursino anno 1577 Romae edito et Familiae Romanae...[4] inscripto quia per nomina gentilitia digestus erat. Quem ordinem servavit Gorlaeus ː omnibus nummis succinctas figurarum descriptiones enumerabat transcripto titulo et indicato metallo , delineanda vero et aeri incidenda illa numismata tantum curavit quae apud Ursinum deerant (44 iconum tabulae). Nec dubitavit nonnullos nummos novicios a scalptoribus sedecimi saeculi in Italia effictos inserere, quia ad magnas figuras historicas spectabant ut Gaium Marium et Horatium Coclitem[5]. Quod merito reprehendit Scaligerus atque postea Carolus Patinus. Nonnullos nummos adhuc ineditos quidem addidit, plerumque tamen varietates numismatum iam a Fulvio Ursino publicatorum ediditː primus enim animum ad parva symbola aliaque signa (litteras alphabeticas aut numerales), quae 'parerga' appellabat, advertit quibus in nonnullis emissionibus formae distinguebantur (quae permulta sunt exempli gratia apud gentem Calpurniam). Hac signorum ratione triumviri monetales et post eos numismatistae hodierni numerum cusorum nummorum aestimare poterant. In quo studio non fuerunt septimo decimo saeculo numismatistae qui Gorlaeum sequerentur aut saltem laudarent[6] ; contra vicesimo saeculo M. Crawford[7] numerum formarum ad unamquamque emissionem aestimare conabatur. Primus quoque nummos 'incusos' dictos quos possidebat publicavit ː hi nummi eandem figuram ex utraque parte praebent, ex altera parte expressam, ex altera impressam vel cavam. Quod accidebat cum prior nummus cuneo monetario adhaeserat. Ideo non nummi sui generis erant sed res curiosae et rarae[8]. Hoc quoque in Gorlaeo laudandum quod quamvis Flandri ac velut populares sui fuerint Hubertus Goltzius et Marcus Laurinus, tamen Fastos Magistratuum (1566)[9], in quibus Goltzius multa numismata fictitia ad rempublicam Romanam pertinentia ediderat, omnino praetermisit atque auctoritatem unius Fulvii Ursini secutus est[10].
De numismatistarum iudicio
recensereSiquidem Dactyliotheca late divulgata est, Thesauro numismatum Romanorum fortuna contraria obvenit. Carolus Patinus qui anno 1663 auctiorem editionem Familiarum Romanarum Fulvii Ursini publicavit Gorlaeum ne memorabat quidem inter scriptores de re nummaria et tamquam novos et ineditos adhuc nummos quos ille ediderat ipse notabat. Paucorum numismatistarum qui Gorlaeum memorarunt iudicia severa fuere. Nam Ludovicus Savotus non operae pretium fuisse tam parvi momenti additamentum ad Ursinum arbitrabatur[11], quocum Carolus Patinus anno 1672 his verbis consentiebat ː "utinam eius momenti nummis tantum incubuisset quibus historia resarciri atque illustrari posset[12]." Anselmus Banduri anno 1718 in Bibliotheca nummaria paulo indulgentior erat sed commentariorum absentiam maxime desiderabat ː descriptiones continet nullis vel ad historiam vel ad nummorum typos observationibus intertextas[13]. Etenim tum numismatum antiquorum pretium historica figurarum dignitate metiri oportere aetimabant.
Notae
recensere- ↑ D. Jaffé, p.104 nota 13.
- ↑ Apud Guglum librorum vol.1.
- ↑ Antverpiae si Anselmo Banduri credimus.
- ↑ Familiae Romanae quae reperiuntnr in antiquis numismatibus, ab Urbe condita ad tempora divi Augusti, ex bibliotheca Fulvii Ursini. Adjunctis familiis XXX ex libro Antonii Augustini
- ↑ Quod ipse fatebatur ː Illud vero pro nostra ingenuitate non est dissimulandum ː esse in his paucos aliquot numos novitios quos cum quia ad exemplum priscorum a praestantissimis Italiae artificibus expressi sunt, tum quia ad historiam magnopere faciunt vicemque supplent meliorum quos non habemus visum fuit aliorum quoque ordinibus inserere Cf IM Simon 183-184.
- ↑ IM Simon, op. laud. 164-168.
- ↑ Crawford, Michael H. 1985. Roman Republican Coinage. Cantabrigiae. ISBN 0-521-07492-4. (Paginae selectae apud Google Books)
- ↑ IM Simon 126-130.
- ↑ Fastos magistratuum et triumphorum romanorum ab Urbe condita ad Augusti obitum, ex antiquis tam numismatum quam marmorum monumentis restitutos... Hubertus Goltzius dedicavit Hic legere potes
- ↑ Nec aliter quidem fieri poterat si re vera nummos tantum quos possidebat describere instituerat ː etenim nummi "Goltziani" dicti numquam fuerunt.
- ↑ Discours sur les médalles antiques, 1627 p.344 ː il y a si peu de chose à dire sur la plupart de celles de Gorlaeus d'avec celles de Fulvius que la diversité ne mérite pas le plus souvent qu'on en fasse état.
- ↑ Thesaurus numismatum e musaeo Caroli Patini, 1672 ː 38.
- ↑ Tomus I p.xxii
Plura legere si cupis
recensere- Biographie universelle, ancienne et moderne...
- Nieuw Nederlandsch biografisch woordenboek
- David Jaffé, "Aspects of Gem Collecting in the Early Seventeenth Century, Nicolas-Claude Peiresc and Lelio Pasqualini", The Burlington Magazine 1993(1079) : 103-120.
- Iohannes-Michael Simon, Le monnayage gentilice de la République romaine vu par les érudits des XVIe et XVIIe siècles , Schola Chartarum, 1989. Citatio huius operis (Paginae selectae apud Google Books)