.bw est summum dominium interretiale codice nationis Botsuanae, quod ab anno 2013 rite curat Auctoritas Regularis de Communicatione Botsuanae, cum antea curaverit Universitas Botsuanensis.

Dominium .bw 19 Martii 1993 constitutum est. Nec extemplo in usum venit, sed primum anno 2011 sub summo dominio conscribi licuit. Octobri 2013 rectores nuntiarunt se id renovaturos, eoque propositum publicum Proudly Botswana ("Magnifice Botsuana") adhibituros.

Iam situs plerique tertio gradu sub nominibus secundi gradus ut co.bw et org.bw conscribuntur, cum sint quoque aliquot situs secundo gradu conscripti, ut situs Botswana Telecommunications Corporation.[1] Nunc autem secundo gradu conscribi non licet, et quibuscumque ibi conscripta sint, trium annorum venia data est, ut in alium gradum migrent.[2][3]

Dominium in .bw quod maxime visitur est google.co.bw societatis Google in Botsuana.[4]

Auctoritas Regularis de Communicatione Botsuanae officio WHOIS dominiis .bw operatur, cui antea operabatur Botswana Telecommunications Corporation.[5]

Structura

recensere
Nomina summorum dominiorum in .bw[2]
Nomen dominii Propositum
.co.bw Societatibus mercatoribus
.org.bw Societatibus non lucrativis
.ac.bw Collegiis doctorum
.net.bw Officiis interretialibus
.gov.bw Rei publicae
.shop.bw Tabernis electronicis[6]
.agric.bw Agri cultoribus[6]
.me.bw Personis singulis[6]
  1. BTC. . BTC. 2022-12-11 
  2. 2.0 2.1 .bw Name Structure. . Nic.net.bw. 2022-12-11 
  3. DOMAIN LIFE CYCLE POLICY. . Nic.net.bw. 2022-12-11 
  4. Top Websites with .BW. . domaintyper.com 
  5. About | switch to .bw. . nic.net.bw 
  6. 6.0 6.1 6.2 Public Notice - Availability Of New BW Domains. . Nic.net.bw. 2021-02-24 

Nexus externi

recensere