Summum dominium interretiale
Summum dominium interretiale[1] (acronymo Anglico TLD) est grex retium computatralium summus in hierarchia systematis nominum dominiorum.
Summum dominium suffixo in fine inscriptionis interretialis notatur. E.g. in inscriptione "www.wikipedia.co.uk" ".uk" est summum dominium interretiale (com ".co" dominium secundi gradus sit).
Summorum dominiorum interretialium genera sunt:
- summum dominium interretiale codice nationis (ccTLD)
- summum dominium interretiale generale (gTLD)
- summum dominium interretiale infrastructurale (.arpa)
Summa dominia interretialia codice nationis creata sunt patriae definitae, sicut ".au" Australiae, ", ".cn" Sinis, ".fr" Franciae, ".na" Namibiae, ".us" Civitatibus Foederatis Americae, ".va" Vaticano vel ".za" Africae Australi. Generaliter codicibus ISO 3166-1 duarum litterarum congruunt.
Inter illa dominia etiam sunt internationalizata quae in scripturis aliis quam Latina scripta sunt, sicut مصر. Aegypto, .ελ Graeciae, .भारत (et alia) Indiae, .рф Russiae vel .中国 et .中國 Sinis.
Summa dominia interretialia generalia illa sunt quae pertinent non ad patrias sed ad proposita generalia, e.g. .com, .org et .net.
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.